PL 194, col. 1887

Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne

considerata, altius evolant; et intelligentia ipsa,
qua Deus videtur, indigent. Virtutes enim naturales
in suo summo et fonte naturali essentia consideratae,
omnes imum et summum sunt, et omnium
principium et naturarum natura, et essentia essentiarum.
Unde et partim intellectus cedit in naturalem
disciplinam, partim in theologicam. Quid enim
est aliud essentia justitiae, quam Deus, cujus participatio
virtus dicitur, et quot sunt participationum
varietates, tot justitiae singularitates? Verumtamen
una est essentialis justitia, non qualitas, non accidens
animae, in seipsa subsistens, participata a spiritibus
participatione ipsius justi, cujus participationes
supremum justitiae sunt, et illae accidentales.
Capabilis enim omnibus Deus, et participabilis naturali

suo munere, et usu ex munere. Ab omnibus
participatur ad essentiam, et secundum illam ad
idoneam speciem, ac secundum utramque ad congruum
usum. Omnia enim sunt: quod videlicet esse
est in omni re primum et principium. Nam quod
non est, nihil omnino est; et cum sit, aliqua specie,
vel imagine, vel forma tenetur, per quam ab
omni alia re discernitur; et aliquid in se muneris
naturaliter habet. Nihil enim pro nihilo. Quae videlicet
tria omni subsistenti insunt quasi quaedam
vestigia summae essentiae, et imaginis ac muneris,
id est Patris, et Filii, ac Spiritus sancti. Aeternitas
quippe est in Patre, species in imagine, usus in
munere.
Cum igitur capabilis divinitatis capax sit, juxta

quod dictum est, quidquid numero, mensura ac
pondere subsistit, gradatim tamen et differenter
ab animatis per animationem, sensibilitatem ac
rationabilitatem, ad ejus imaginem et similitudinem,
quae in eminentiori animae parte fulget, ascenditur:
quae quidem anima, sicut Deus capabilis omnibus,
sic est capax omnium; ac persaepe nominata, quae
de rationabilitate ipsius oriuntur, ad cognitionem,
per concupiscibilitatem vero ad dilectionem universitatis
capax invenitur. Quaecunque ergo aliquo
sensu percipit, protinus in concupiscibilitatis quasi
salsamentum intingit, ut illi sapiat, et quasi per saporem
placeat, aut displiceat. Sunt igitur in anima,
et sunt id quod anima, naturalis sensus cognoscens

omnia, ac dijudicans inter omnia, et naturalis affectus,
per quem suo ordine et gradu diligat omnia.
Verumtamen facultates, et quasi instrumenta cognoscendi
ac diligendi, habet ex natura; cognitionem
tamen veritatis, ac dilectionis ordinem nequaquam
habet, nisi ex gratia. Facta enim a Deo
mens rationalis, sicut prima ac sola ejus suscipit
imaginem, ita potest cognitionem et amorem. Vasa
ergo, quae creatrix gratia format, ut sint, adjutrix
gratia replet, ne vacua sint. Nempe sicut oculus
carnis cum ex natura habeat facultatem videndi,
et auris audiendi, nunquam consequitur per
se visionem oculus, vel auditum auris, nisi beneficio
exterioris lucis et soni; sic et spiritus rationalis
ex dono creationis habilis ad cognoscendum verum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.