PL 194, col. 19

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

paulisper expositionis cursu, ad eos intendere
confutandos, qui muros Jerusalem destruere
murosque Babylonis, quantum in ipsis est, conantur
aedificare. Nonne ea quae Deus conjunxit separant,
vel quae ipse disjunxit ac distinxit in unum confundunt,
muros Babylonis, id est confusionis in
altum attollunt? Imperium quoque Romanum nituntur
facere Babylonicum, et quod pejus est, regnum
Christianum volunt esse paganum: vel certe
de duobus repugnantibus insimul confusis restaurant
regnum Babylonis, et resuscitant regnum ejus,
de quo Dominus in propheta Jeremia conqueritur,
dicens: «Grex dispersus Israel, leones comederunt
eum
[(Jer. X, 21)]
.» Primus comedit eum rex Assur;
iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex

Babylonis. Vere leones bestialis ferocitatis principes
comederunt gregem Domini: et primus rex
Assur, quia primus princeps Assyriorum, Judaeorum
scilicet seipsos dirigentium, comedit eum, vel
quando Pilatus eorum tetrarcha occidit Christum,
disperso grege discipulorum ejus, vel quando, ipsis
Judaeis concitantibus, misit Herodes rex manus, ut
affligeret quosdam de Ecclesia. Deinde reliqui leones
a Nerone usque ad Diocletianum per decem
universales persecutiones, ita comederunt ac disperserunt
gregem Domini, ut illa bestia decem
cornibus terribilis Danieli praeostensa, jam singulis
cornibus in singulis persecutionibus debacchata,
et sanguine sanctorum satiata sit ultra quam dici
possit. Et quia ultima persecutione, Diocletiano et

Maximiano tyrannizantibus, decem annis vexata
est Ecclesia; sive in decem universalibus persecutionibus,
sive in decem annis ultimae persecutionis
intelligas decem cornua crudelis bestiae, Romani
videlicet imperii, gratanter accipe humiliationem
ex tunc illius bestiae, ita ut fenum quasi bos comedens,
et praesepe Domini sui agnoscens, rore
coeli tincta sit; baptizato videlicet Constantino
imperatore, non ut haeretici contendunt, ab haeretico
Eusebio Ariano, sed ut Catholici sentiunt, a
catholico urbis Romae pontifice Silvestro.
XV. Memini enim, cum in urbe Roma fuissem,
fuisse mihi objectum a quodam causidico Ecclesiae
Dei adversario, non esse rata privilegia imperatoris

Constantini ecclesiasticae libertati faventia, eo quod
ipse vel baptizatus, vel rebaptizatus fuisset in haeresi
Ariana, ut insinuare videtur historia Tripertita.
Quo contra tunc ex parte disputavimus, et adhuc
disputare et probare parati sumus, quod sicut in
antiqua Babylonia rata fuerunt edicta Deum Danielis
condonantia , licet a pagano imperatore
promulgata, sive cum Nabuchodonosor Filium Dei
sibi in fornace manifestatum glorificavit, sive cum
exposito sibi per Danielem somnio, ipsum Danielem
in sublime super omnes principes Babylonis extulit,
atque Deum ipsius et trium puerorum laudibus
magnificavit; quem et postea de regno ejectus, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.