PL 194, col. 21

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

litteris consona invenitur, in summa recipimus
auctoritate, non pensando quis dixerit, sed quid.
XVIII. Fuerit ergo imperator Constantinus in
suis extremis cujuscunque sectae sectator, derelicta,
ut fertur, fide catholica, pro qua laboraverat
in synodo Nicaena, quod ego minime credo, cum
ejus etiam filios Constantinum et Constantem paternae
fidei successores duo testes, duae olivae, ac
duo candelabra, Joannes videlicet et Paulus, in opprobrium
Juliani apostatae commendent, et Catholicos
atque in fide catholica et conversatione bona
stabiles, de regno terreno ad regnum coeleste translatos
praedicent. Fuerit ergo pater eorum Constantinus,
circa fidem peste Ariana, contra quam ante
laudabiliter dimicaverat, maculatus, ut asserit Cassianus;

cujus non solum in laude nimia Tripertitae
historiae, sed et in caeteris opusculis notatur et repudiatur
sensus haereticus, quanquam de Vita Patrum
scripta ejus teneamus, ea duntaxat quae approbavit
vir illustris Hieronymus. Nam caetera
sunt apocrypha, et, ut Prosper, doctor eruditissimus,
notat, pro sensu haeretico repudiata. Quaedam tamen
ab ipso Prospero inveniuntur emendata. Quomodolibet
ergo Tripertita historia de baptismo
Constantini sit recipienda vel respuenda, nihil hoc
attinet ad infirmanda ejus edicta pro catholica fide
in defensionem sanctae Dei Ecclesiae promulgata, et
per apostolicos doctores roborata, inter caetera imperialia
scripta.
XIX. Unde in Gestis ecclesiasticis legitur inter

caetera: «Denique reges et praesides ac magistratus,
non solum adjacentia tribuere, sed et ipsi propria
largiti sunt per universa regna terrarum, unde
alerentur egentes qui in mundo nihil possidebant,
ecclesiaeque fabricarentur atque restaurarentur, Deoque
et Ecclesiae ejus rite famulantium, servorumque
illius supplementa absque necessitate tribuerentur.
E quibus vir religiosissimus Constantinus,
primus fidem veritatis patenter adeptus, licentiam
dedit per universum mundum in suo degentes imperio
non solum fieri Christianos, sed et fabricandas
ecclesias, et praedia tribuenda constituit. Denique
idem praefatus princeps donaria immensa, et
fabricam templi primae sedis beati Petri principis

apostolorum instituit, adeo ut sedem imperialem,
cui quippe Romani principes praesidebant relinqueret,
et beato Petro suisque successoribus profututuram
concederet.» Audiat adversarius quia imperator
Constantinus in gestis ecclesiasticis vir religiosissimus
nominatur, et ejus institutio, non
quia ejus fuit, sed quia justa et rationabilis exstitit,
laudatur. Neque enim tam laudabili constitutioni
hoc adversatur, quod jurisperiti dicunt rem publicam
non posse usucapi, cum hoc dicto sane
intellecto astruatur id quod juris publici est in
privatum jus non posse redigi. Denique res publica
Ecclesiae donata manet adhuc publica, in publicum
summi Regis obsequium, non in jus privatum
vindicata.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.