PL 194, col. 23

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

pietatem jam dicti principis contestantium; respice,
quaeso, pontifices Romanos ejusdem veritatis attestationi
unanimiter consonantes. Quod si adhuc firmiora
petis argumenta, recurre ad immobile fundamentum
evangelicorum, apostolicorum, propheticorumque
testimoniorum, quibus aperte invenis
approbatum, regibus et principibus caeterisque divitibus
mundi hujus esse licitum ac salubre sanctam
Dei Ecclesiam larga munificentia honorare,
Christoque in ea regnanti aurum de thesauris suis
offerendo, cunabula ejus, quae sunt famulantium
sibi habitacula coenobitalia, ornare; quemadmodum
sancti martyres offerendo myrrham, et sancti
confessores offerendo thus, eadem cunabula pro sui
ordinis congruentia ornant, dum in eis reliquiae

martyrum collocatae virtutibus et miraculis coruscant,
suisque meritis inibi militantes adjuvant, et
doctrinae confessorum sanctos mores informant,
orationibusque suffragantur bovi et asino hujusmodi
praesepe Domini sui recognoscentibus.
XXIII. Et quia non solo cibo angelorum, sed et
feno animalium decet refertum esse hoc praesepe
Domini: comportent hoc fenum divites mundi hujus,
faciendo sibi amicos de mammona iniquitatis,
ut cum defecerint, recipiatur ab eis in aeterna tabernacula;
pro quibus consequendis ipsi reges offerant
aedificia regalia, ut impleatur quod scriptum
est: «In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,
orietur viror calami et junci
[(Isai. XXXV)]
.»
Quod ad litteram quoque impletum perpendimus,

qui non solum templa idolorum, sed etiam palatia
imperatorum et regum, in ecclesias et habitacula
Deo militantium conversa videmus. Pro exemplo
sit nobis in urbe Roma domus rotunda Sanctae
Mariae; quae daemonibus fabricata, nunc est in honore
beatissimae virginis Mariae omniumque sanctorum
dedicata. Similiter et palatium Lateranense,
prius imperiale, nunc factum sacerdotale, manifeste
repraesentat hujus prophetiae veritatem, qua dicitur:
«In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant,
orietur viror calami et junci.» Nihilominus
et in coenobiis auxilio divitum fabricatis,
quasi cubilia draconum calami et junci replent:
cum lingua docentium, quasi calamus scribae velociter

scribentis verbum Dei firmat, et fides audientium
ad modum virentis junci, non in superbiae
rupe, sed in humilitatis valle radicata verbum
sibi dictum conservat ne pereat, quomodo et cophini
de juncis contexti fragmenta quinque panum
servant ne pereant. Et Maria humilium regina, et
humilitatis exemplar praecipuum, conservabat omnia
verba suae fidei credita conferens in corde suo, donec
ea committeret calamis apostolorum et Evangeliorum,
de talibus digne loquentium et scribentium,
quod non decebat sexum femineum.
XXIV. Propemodum simile est huic in coenobiis
regularibus, quia infirmis ac femineis personis
orantibus, et fortibus atque viribus [forte viris
aut virilibus] viriliter ac fortiter verbum Dei

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.