PL 194, col. 27

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

XXIX. Quid enim est gregem Domini exossari,
nisi eum ita fascinari ut in errorem inducatur, si
fieri potest, et electi ossibus carnem portantibus
assimilati, sed peccatis exigentibus eorum numero
sociati qui cives potius Babylonis quam Jerusalem
censentur? Verbi gratia, in clero hi qui cum sint
valenter litterati, dicuntur tamen et sunt Acephali,
et, ut ait Isidorus, hippocentauris assimilati, qui
nec equi nec homines, mistum genus et confusum
in se repraesentantes, neque clericali neque laicali
disciplina utentes, ex eo quod vocantur clerici vel
canonici, cum sint synagoga Satanae, volunt pro suo
libitu ecclesiasticos honores partim sibi usurpare,
partim sui similibus vel etiam nequioribus conferre.
Horum quidam praecipuas in Ecclesia dignitates

et sedes occupant, atque cives Jerusalem
tanto gravius gravant, quanto licentius in ipsa Jerusalem
regi Babylonis militant, saecularia spiritualibus
miscendo, et omnia ita confundendo, ut si
videas hujusmodi hominem, neque in habitu, neque
in conversatione valeas perpendere illius professionem.
Similiter et inter laicos vix invenias in
ordine militari aliquem suis contentum stipendiis,
ad saecularem videlicet militiam pertinentibus;
ita ut non habeant decimas militiae spiritali potius
quam saeculari divina ordinatione destinatas. Et hi
ergo, veluti ex diverso genere confusi, cives Babyloniae
sunt, separantes quae Deus conjunxit, et jungentes
quae separavit. Hujus autem confusionis praecipui
sunt machinatores episcopi talem clerum foventes,

et laicis talia beneficia praestantes; et principes
eadem sua potentia manu tenentes, atque in
hoc non Deo, sed regi Babylonis militantes. Diligit
enim tales confusiones rex Babylonis, ut spiritalia
et saecularia insimul confusa repraesentent quodam
modo chaos antiquum, quando adhuc terra
erat inanis et vacua, et tenebrae erant super
abyssum.
XXX. Sed, ne semper talis esset confusio rerum,
Spiritus Dei ferebatur super aquas, ut ex tanta rerum
confusione produceret formas discretas, et ab invicem
sua proprietate distinctas. Multo nunc benignius
fertur super aquas baptismi, ut ex his ad lucem
producat quidquid illud pulchritudinis et jucunditatis

fuit. Unde sibimet ipsi applaudebat antequam
quidquam faceret aeterna Dei sapientia, ludens in
orbe terrarum, pro deliciis habens esse cum filiis
hominum. Haec eadem novissime diebus istis loquens
in carne propria hominibus, et manens cum
hominibus, ipsos cum quibus manebat homines inter
se discrevit, aliter loquens discipulis suis in
monte, aliter turbis in loco campestri: ostendens
videlicet, quod sui discipulatus electi sectatores a
turbis hominum secernendi, sibique in monte celsioris
conversationis jungendi essent. Hujus divinae
institutionis memor beatus Petrus, in ordinatione
Clementis dicit: «Te quidem oportet irreprehensibiliter
vivere, et summo studio niti ut omnes vitae
hujus occupationes abjicias, ne fidejussor existas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.