PL 195, col. 126
Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne
X.
Cur transitus ejus aliquantulum dilatus est, et
III. De suo fine sollicita, sororum saluti diligenter
intendit. 118
IV. Protestatio, quod nihil fictionis admissum sit in
eis quae ab ea sunt visa et audita: adhortatio
sororum, et sacramenti unctionis postulatio. 120
V. Oratio Elizabeth, et exauditio pro perceptione
corporis Dominici; divisio lucis et signum transitus
ejus. 122
VI. Consilium de substituenda alia loco ejus, et salutaris
admonitio, ac diligens praeparatio ad exitum
vitae hujus. 125
VII. Visio ex qua cognovit Elizabeth discessum
suum, et divinum cultum permansurum in loco
illo. 128
VIII. Commendationes et gratiarum actiones quas
Elizabeth habuit in fine. 130
IX. Visio de exitu ejus, et orationes, quibus usa
est. 132
quomodo ad omnes se habebat, et contra. 136
XI. De exitu ejus. 139
XII. De sacerdote quodam subito erumpente in
laudes ejus, et sepulturae officio. 141
CAPUT PRIMUM. Allocutio ad fratrem; tentationes diabolicae divina visitatione discussae; visionum initia.
10.
Petis a me, frater, et ad hoc venisti, ut enarrem
tibi misericordias Domini, quas secundum beneplacitum
gratiae suae operari dignatus est in me.
Promptum quidem est in me, frater, per omnia dilectioni
tuae satisfacere, nam et hoc ipsum diu desideravit
anima mea, ut daretur mihi conferre tecum
de omnibus iis quae magnifice operatus est Dominus
in me, ac tuum audire judicium; sed, quaeso,
modicum sustine et attende, mi dilecte, multiplices
angustias cordis mei, quae supra quam credi potest,
me coarctant. Si verbum illud, de quo audisti, in
commune prodierit, sicut per quosdam incautos
fratres (novit Deus) contra voluntatem meam ex
parte jam prodiit, quis putas de me sermo erit in
populo? Dicent forte nonnulli, alicujus me sanctitatis
esse, ac meis meritis gratiam Dei attribuent,
existimantes me aliquid esse, cum nihil sim. Alii
vero cogitabunt intra se dicentes: Haec si esset Dei
famula, sileret utique, et non sineret magnificari
nomen suum in terra, nescientes qualibus stimulis
urgeri soleo ad dicendum. Non deerunt etiam qui
dicant muliebria figmenta esse omnia, quae audierint
de me, vel forsitan a Satana me illusam judicabunt.
His et aliis modis, charissime, in ore hominum
ventilari me oportebit. Et unde hoc mihi,
ut alicui hominum innotescam, quae elegi esse in
abscondito, et quae certe nec dignam me arbitror,
ut ad intuendum me quisquam oculos suos attollat?
Illud quoque non parum angustias meas adauget,
quod domino abbati complacuit, ut scriptis verba
mea commendentur. Ego enim quid sum, ut memoriae
tradantur ea quae sunt de me? Nonne et hoc
arrogantiae poterit ascribi?
11.
Sed dicunt mihi quidam ex sapientibus, quia
non propter me solam haec fecit mihi Dominus, sed
aliorum quoque aedificationi per ista providit; eo
quod ad fidei confirmationem aliquatenus attinere
videantur, et ad consolationem eorum qui tribulato