PL 195, col. 128
Vita S. Elisabeth (Eckbertus Schonaugiensis), J. P. Migne
mea contritio. Per omnia benedictus sit consolator
humilium Deus. Sed ne diutius te protraham,
nunc ad ea, de quibus potissimum interrogas, sermonem
convertam.
13.
Factum est in die sancto Pentecostes,
convenientibus ad Dominicam coenam sororibus,
ego occasione quadam detenta sum, ut divini illius
ac vivifici sacramenti particeps non fierem. Unde
illius diei solemnitas non me, ut solebat, exhilaravit;
sed in quadam obscuritate animi tota die permanebam.
Postera etiam die, et tota illa hebdomada,
in eadem obscuritate animi tristis incedebam,
nec potui ab animo excutere tristitiam. Ascendebant
in cor meum plus solito omnia delicta,
et magnificabam singula apud me, et ita mihi ipsi
dolores accumulabam. Crescente igitur paulatim
apud me hac non bona tristitia, adeo mente obscurata
sum, ut quocunque me verterem, in tenebris me
ambulare aestimarem, lucis comparatione quam
antea in me senseram: inter haec tanto etiam taedio
afficiebar, ut nihil esset quod non fastidiret anima
mea. Moleste mihi erant ipsae orationes, quae summae
deliciae meae esse consueverant. Psalterium, quod
jucundum semper mihi fuerat, quandoque vix uno
psalmo perlecto, longe a me projeci. Iterum recogitans,
ac mecum admirans quid mihi accidisset, resumpsi
illud, et legi; sed rursus mente concidi.
14.
Omnes enim vires suas effudit in me adversarius
meus; nam etiam in fide haesitare me fecit ille
perfidus, ita ut de Redemptore nostro dubie cogitarem,
dicens intra me: Quisnam ille fuit, qui tantum
se humiliavit propter homines? Nunquid vera
esse potuerunt omnia quae scripta sunt de illo?
Verti me alio, et dixi: Bonus tamen erat ille, quisquis
fuit, de quo tot bona praedicantur. De beatissima
advocata nostra similiter dubie cogitabam,
cum ejus memoriam agerent sorores. Et quid mirum,
frater? Pene omnis sensus meus subversus
erat in me. Aliquoties autem ad me ipsam rediens,
tentari me intellexi, ac fortiter reluctabar, meosque
familiares, ut pro me orarent, admonui; sed tanto
fortius insistebat adversarius meus, ita me perturbans,
ut etiam taederet me vivere. Cibum et potum
prae taedio sumere non potui nisi tenuissime, et ibam
deficiens, et tabescens toto corpore. Novissime autem
id mihi inspiravit ille perfidus, ut vitae meae
ipsa finem imponerem, atque ita aerumnas meas,
quas diu sustinueram, terminarem. Sed in hac tentatione
pessima, non dormitavit super me qui custodit
Israel. Non enim permisit ut dominaretur
mihi iniquitas haec maxima; sed dedit mihi intelligere
malitiam insidiatoris mei, et subito me avertit
a cogitatione hac. Quam copiosus es in misericordia,
Domine, qui de tantis periculis eruis confidentes in
te! Confiteor tibi, Pater, quia nisi tu adjuvasses me,
paulo minus habitasset in inferno anima mea.