PL 195, col. 374

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

etiam aliquid, sicut Jacob lapidem erexit, et unxit [(Gen. XXVIII)] :
sicut Moyses serpentem aeneum in
eremo exaltavit [(Num. XXI)] : sicut etiam idem
iste Isaias nudus et discalceatus incessit [(Isa. X)] .
Quasi praecipiendo, ut in sequentibus libri hujus
scriptum est: Ite, angeli veloces, ad gentem divulsam
et dilaceratam [(Isa. XVIII)]
. Cernens igitur
propheta, adveniente in carne Domino Salvatore,
per ministerium apostolorum, et doctrinam praedicatorum,
confusionis civitatem eversum iri, ex
sua vel ipsius persona jubet, vel monet eos facere
quod vidit eos esse facturos. Super montem caliginosum
levate signum [(Isa. XIII)]
. Per montem
caliginosum ipsam Babylonem, id est mundum,
secundum statum, in quo Christus illum invenit,

non inconvenienter accipimus: qui et mons dici
potuit pro superbia, et caliginosus propter errorem.
Quasi mons tunc Romanum erat imperium,
quod universo supereminens orbi, quantum elatione
tumebat, tantum errore multiplici, maxime
autem Dei ignorantia caligabat. Annon tetra quadam
caligine mundum obduxerat idolorum cultura, vanitas
philosophorum, templorum superstitio, licentiosa
libido? Super montem caliginosum levare signum.
Quod signum? Evangelium audi: Ecce positus
est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum
in Israel, et in signum cui contradicetur [(Luc.
II)]
. Hoc est signum crucis, cui contradixit humana
superbia, pugnantibus adversus eam Judaeis et
gentibus, cum regibus et principibus, cum sapientibus

saeculi et prudentibus, levantibus eam super
montem caliginosum parvulis. Abscondisti enim
crucis tuae sacramenta, Domine Jesu, a sapientibus
et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Isti sunt
parvuli, id est humiles; apostoli et apostolici viri,
qui jubentur levare signum super montem caliginosum,
ut universum mundum Dominicae cruci doceant
esse subjectum.
Id, quod alicui rei superponitur, aut premit, aut
claudit, aut supereminet. Superposita sunt duo
cherubim arcae testamenti, ut altius eminerent; superpositus
est lapis puteo, ut clauderet; superponitur
torculari prelum ut premat. Super montem
igitur caliginosum vexillum crucis extollitur, ut

sua virtute mundi hujus potentiam premat; superbis
redemptionis nostrae mysteria claudat; apud
mites vero et humiles omni mundanae gloriae superemineat.
Nam quod premat, audi beatissimum
Paulum: Christus factus est obediens Patri usque
ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et
Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod
est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu
flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum. [(Philipp. II)]
.
Ecce quomodo coelum, terra, infernus,
crucis subjicitur sacramento et Babylonici regis
ubique virtus premitur, evacuaturque potentia. Cum fortis,
inquit, armatus custodit atrium suum,
in pace sunt ea quae possidet. Sed si fortior illo supervenerit,
tunc vasa ejus diripit, et aufert arma,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.