PL 195, col. 376

Sermones de oneribus (Aelredus Rievallensis), J. P. Migne

ab infidelium vel etiam infirmorum oculis, velut
quadam abscondit caligine. Potest et scriptura Veteris
Testamenti mons caliginosus appellari, quae
alias mons umbrosus dicitur, et condensus: quae
et sublimis est propter spiritum, caliginosa propter
litteram. Sub caligine quippe litterae, coelestium
mysteriorum secreta velantur, quae ab ipso per
Evangelium revelantur, de quo scriptum est: Vox Domini praeparantis cervos, et revelabit condensa [(Psal. XXVIII)]
.
Unde ait Propheta: Tenebrosa
aqua in nubibus aeris [(Psal. XVII)]
. Hinc Salomon: Dominus dixit quod habitaret in nebula. [(III Reg. VIII)]
.
Unde et Moyses non poterat accedere
ad caliginem in qua erat Deus. Jubentur
praedicatores, a quibus onus nuntiatur Babylonis,

ut non in infimis jaceant, sed disponant ascensiones
in corde suo; et qui ea, quae desursum
sunt, praedicant, quae sursum sunt sapiant; et ita
super montem positi, non ad vallium ima dejecti,
faciant quod sequitur. Levate signum, exaltate
vocem. Vel quoniam primi veritatis praecones ex
reliquiis- filiorum Israel electi, legalibus fuerant
instituti decretis, et litteralibus sacramentis assueti,
jubet Spiritus sanctus ut a lege ad Evangelium,
de littera transeant ad spiritum, et de valle carnalium
observationum, ad montem ascendant spiritualium
praeceptorum. Aut certe praecipiuntur,
ut quod praedicant in Evangelio impletum, antiquis
litteris probent praenuntiatum, sicut ait Salvator:
Scrutamini Scripturas, ipsae enim sunt quae testimonium
perhibent de me
[(Joan. V)]
. Et apostolis: Oportet impleri, quae scripta sunt in lege Moysis et
prophetis, et psalmis de me
[(Luc. XXIV)]
. Bifarie
potest legi hic sermo propheticus: Super montem
caliginosum levate signum, ut vel signum super
montem levent caliginosum, vel ipsi super montem
positi caliginosum signum levent. Exaltate vocem,
levate manum [(Isa. XL)]
. Habes et alias: Exalta
in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem [(ibid.)]
.
Haec est illa evangelicae vocis exaltatio,
quam sanctus David legitur expressisse. In omnem,
inquiens, terram exivit sonus eorum, et in fines
terrae verba eorum [(Psal. XVIII)]
. Quod igitur sanctus
David vidit futurum, et verbo praeteriti temporis

utens jam factum praedicat, hoc ipsum Isaias, imo
ipse in Isaia Dominus jubet, ut fiat. Exaltate, inquit, vocem.
Quoniam enim per universum mundum
vasa irae, quae Babylonica libido polluerat, in vasa
fuerant mutanda misericordiae; vox evangelizantium
tanta virtute personuit, ut de non audito
fidei verbo nullus causari potuerit. Unde Apostolus: Et quidem in omnem terram exivit sonus
eorum et in fines orbis terrae verba eorum
[(Rom. X)]
.
Sicut igitur in signi elevatione praesignatum dicimus
Dominicae crucis mysterium, ita in vocis exaltatione
apostolicae praedicationis excellentia et efficacia
prophetatur, sicut ait discipulis suis Jesus. Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium
omni creaturae
[(Marc. XV)]
. Occurrunt adhuc

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.