PL 196, col. 1073

De gemino paschate (Richardus S. Victoris), J. P. Migne · De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

imago in bonis agendis. Quis enim dicit se in Christo
manere, debet sicut et ipse ambulavit et ipse ambulare,
hoc est eum imitari, et ideo imago ab imitando
scilicet, gloria Dei, ut Deus non ipse vir per
omnia glorificetur. Hanc eamdem processionem Dominus
designat, ubi ait: Surge, tolle grabatum
tuum, et vade in domum tuam [(Marc. II)]
. Surge a
vitiis, tolle grabatum tuum, id est, porta a quo portaberis,
id est, sicut frater tuus tolerabat infirmitates
tuas, sic tu tolera infirmitates fratris tui, et
haec faciendo ambula per rectam intentionem in
domum tuam, id est, paradisum ut omnia facias
propter spem futurae vitae. Nemo cum uxore Lot
retro respiciat, vel quasi canis ad vomitum redeat,
vel cum filiis Israel in Aegyptum ad ollas mente eat,

quia, juxta Veritatem: Nemo mittens manum ad
aratrum [(Luc. IX)]
, etc. Nunc igitur summatim videamus
unde haec processio incipere debeat, et quousque
pervenire, vel procedere. Mens igitur laetetur,
spiritus exsultet, os, lingua novum canticum depromant.
Manus sinistra tympanizet, vel citharizet.
Dextra manus psallat, imo utraque manu utamur
pro dextera, ut omnia interiora et exteriora laudem

Quid est tibi, mare, quod fugisti; et tu Jordanis,
quia conversus es retrorsum? [(Psal. CXIII.)]
Exclamatio
est vox ista Prophetae, cum admiratione; admiratio
cum exsultatione. Videbat enim divinum quoddam
miraculum; nec unum tantum, sed geminum,
utrumque magnum, utrumque mirum, utrumque
valde stupendum. Videbat mare ante conspectum
Israel fugere; videbat Jordanem cursus sui impetum
in fontem reflectere; videbat utrumque Hebraeo
populo cedere et proficiscentibus liberum iter
relinquere. Quid horum non novum, quid horum
non mirum? Utrumque ita contemplabatur, et ad
utrumque mirabatur, et de utroque gratulabatur.
Exclamat ergo in voce exsultationis et confessionis:

Quid est tibi, mare, quod fugisti: et tu, Jordanis,
quia conversus es retrorsum? Primum miraculum
fit in exitu Israel de Aegypto, secundum autem fit
in exitu Israel de deserto. Quis mihi tandem aliquando
det perfecte deserere regionem dissimilitudinis:
quis mihi dare possit introire in terram promissionis,
ut aeque videre possim fugam maris, et
conversionem Jordanis? Pulchrum spectaculum,
satisque jucundum videre aquam maris fugientem,
videre aquam Jordanis revertentem, amaram recedere,
dulcem refluere, amaritudinem deficere, dulcedinem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.