PL 196, col. 1086

De exterminatione mali et promotione boni (Richardus S. Victoris), J. P. Migne

illapsu suo vehementissimo ipsum impellebat
atque exagitabat, et tranquillum, et quietum
esse penitus non sinebat. Ibat ergo tunc temporis
tumens et spumans et multum exaestuans, et quasi
ad commotionis et inquietationis suae injuriam vehementer
indignans. Sed postquam coepit influens
inundatio deficere, et commotionis causa perire,
coepit et ipsum mare ab illa sua procellosa exagitatione
quiescere, et quasi mortuum motum pristinae
inquietationis amittere, et nomen mutare. Sic nimirum,
sic torrens voluptatis carnalis et vehemens
impetus carnis, quandiu viget, solet esse causa tumoris
et indignationis. Solet sane conscientiam
totam turbare, amaritudinis fluctus exagitare, et
profundissimam illam humani cordis abyssum ab

imo evertere, et magnum illud mare magnis tempestatibus
agitare. Mens siquidem coelesti desiderio
fervens, puritati studens, et ad perfectionem tendens,
quandiu turpes delectationes ex carnis impetu
sentire cogitur, necesse est infimis desideriis, et ad
ima fluentibus reluctetur. Hinc est quod sibi irascitur,
quod sibi indignatur, adversus seipsam saevire
videtur, puto quia hujusmodi perturbatio et tumultuatio,
vehemensque fluctuatio non facit mare mortuum,
sed vivum, sed validum, sed inquietum. Sed
postquam coeperint inferiores aquae decurrere atque
deficere, et infimarum delectationum fluxus languescere
atque evanescere, incipit et conscientia pariter
ad pacem et tranquillitatem seipsam paulatim componere,
futuri judicii metum magis magisque deponere,

et illas praeteritae indignationis et anxietatis
aestuationes amittere, ad mortui similitudinem trepidationis
et perturbationis motum non habere. In
hunc itaque modum carnalis voluptatis profluvium
exhaustum atque exsiccatum, penitusque absumptum
facit mare invalidum, et infirmum, et tranquillum,
et quod jure debeat dici, mortuum. Vides
certe, ut arbitror, quam recte mare suum nomen
mutavit, mortuisque nomen concepit, in quo inferiorum
decursus aquarum decidit atque defecit.
CAPUT XIX. Cum qua cautela debeamus cordis perturbationes delere.
Notandum autem quomodo mare hoc debeat juxta

aliquid permanere, et tamen secundum aliquid mortuum
esse: nam semper necesse est de perpetratis
malis poenitere, odio et detestatione persequi et
perhorrescere, non tamen illa semper deflere et trepidare,
sed post dignam satisfactionem et concupiscentiam
edomitam, consolationem recipere, et ad
spem veniae securitatisque quietem animum reformare.
O vere felix multumque beatus, cui datum est
cordis perturbationes et tristitiae tempestates compescere,
et magnas illas et mirabiles elationes maris
ad tranquillitatem componere! Unum scio, nec
dubitare audeo, quia quandiu amor ad multa spargitur
et ad ima derivatur, nunquam ad plenam
pacem perducitur, nunquam ad verae securitatis
tranquillitatem serenatur. O anima infelix et misera,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.