PL 197, col. 153

Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

quoniam consuetudo haec tibi data non est,
ille qui limam habet, ad aptum sonum hominum
expolire non negligat. Tu autem, o homo, apparens
constitutus pastor, surge, et curre citius ad justitiam,
ita ut coram magno medico non accuseris
quod ovile ipsius a sorde non exterseris, nec oleo
unxeris. Ubi autem voluntas crimina nescit, et ubi
homo desiderium non rapuit, ibi homo omnino
in profundum judicium non cadit. Sed culpa hujus
ignorantiae per flagella tergitur. Ergo tu, o homo,
sta in recto itinere, et Deus salvabit te, ita quod
in stabulum benedictionis et electionis te reducet,
et in aeternum vives.
EPISTOLA III.
ADRIANI PAPAE AD HILDEGARDEM. Illam ad perseverantiam hortatur.

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, HILDEGARDI,
dilectae in Christo filiae, praepositae Sancti
Roberti, salutem et apostolicam benedictionem.
Gaudemus, filia, et exsultamus in Domino, quod
honestatis tuae opinio ita late longeque diffunditur,
ut multis fias odor vitae in vitam [(II Cor. II)] , et a
turba fidelium populorum in tui praeconium exclametur: Quae est ista, quae ascendit per desertum
tanquam virgula fumi?
[(Cant. III.)]
Unde cum animam
tuam usque adeo existimemus divini amoris
igne succendi, ut ad bene operandum exhortatione
aliqua non indigeas, supervacaneum duximus

exhortatoria tibi verba multiplicare, animumque
tuum virtute divina sufficienter innixum, aliqua
verborum suppositione fulcire. Verumtamen quia
et ignis aura flante fit grandior, et velox equus
calcaribus urgetur ad cursum, id tuae religioni duximus
proponendum, ut videlicet a memoria tua
non excidat quia non incipienti, sed perficienti
palma debetur et gloria, dicente Domino: Vincenti
dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei
mei [(Apoc. II)]
. Cogita itaque, filia, quoniam ille serpens
qui primum hominem a paradiso dejecit, magnos
perdere cupit, ut Job, et devorato Juda, ad
cribrandos apostolos expetit potestatem [(Luc. XXII)] ;
et quia scis multos esse vocatos, paucos autem
electos [(Matth. XX)] , ita intra numerum paucorum

te collige, ita usque ad finem in sancta conversatione
persiste, ita creditas dispositioni tuae sorores
salutis operibus instrue, ut cum eis ad illud gaudium
valeas, praestante Domino, pervenire, quod nec
oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit [(Isa. LXIV; I Cor. II)]
. De caetero autem
commonitoria verba de te audire desideramus,
quia spiritu miraculorum Dei imbuta diceris, unde
plurimum gaudemus, et divinae gratiae gloriam
damus.
HILDEGARDIS RESPONSUM. Gravia pontifici certamina praedicit hortaturque ad fortitudinem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.