PL 197, col. 167
Epistolae (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
praesentium latorem, stillare scripto digneris; tum
propter eum, qui tibi ea posse praestitit, tum eapropter,
ut veritatis experientia comprobet quod
quorumdam auribus, de gratia tibi coelitus infusa,
rumor dubitanter infert. Ille igitur qui coepit in te
bonum opus, consummet in vita viventium [(Philip.
I)] .
RESPONSUM HILDEGARDIS. Prophetice et hortatorie scribit.
Sapientia sonat, dicens: Nunc squalidum tempus
muliebris formae est, Oi, Oi, Adam novum testamentum
omnis justitiae, et radix omnis seminis
hominum fuit. Postea in genere ipsius virilis animus
surrexit, qui inter turmas exiit, velut arbor
quae se in tres ramos extendit. Prima turma talis
erat, quod filii Adae elegerunt quidquid possibilitas
eorum habuit. Secunda, quod homines in temeritate
homicidii surrexerunt. Tertia vero, quod fecerunt
quidquid in idolis et similibus erroribus voluerunt.
Nunc arbor haec arida est, et mundus in
multis periculis eversus est. Tempus enim istud,
ad tempus istud respicit, quando prima mulier
nutum primo viro in deceptione fecit [(Gen. III)] .
Sed tamen vir plures vires habet, quam mulier
perficere possit. Mulier autem est fons sapientiae et
fons pleni gaudii, quas partes vir ad perfectum
ducit. He, He, tempus hoc nec frigidum, nec calidum
est, sed squalidum. Post haec tempus veniet,
quod in magnis periculis, in timore, in justitia et
ferocitate virorum viriles vires proferet. Deinde
error errantium errorum flabit, sicut quatuor venti,
qui in magnis periculis famam suam effundunt.
Nunc autem, o pastor, audi, quia gratia Dei in vanum
te non constituit, unde justitiam ipsius contine.
Cum bona opera facis, cito fatigaris; cum vero ad
symphoniam vocaris, ita quod ad orationem consistis,
illico arescis. He, He, qui in vice Christi es,
iterum audi: Quidam rex quamdam urbem in magnis
honoribus habuit, quam tribus viris de suis
hominibus commendavit, ita ut curam illius in custodia
haberent. Primo autem turrim, secundo
planitiem urbis, tertio murum ipsius cum propugnaculis
commisit. Tu in turrim positus es; populus
tuus in planitie urbis; clerus autem tuus super
murum ejus cum propugnaculis. Quod si murus
urbis impugnabitur, et planities ejus depraedabitur;
tu autem turrim ejus custodi, et talis esto, ne tota
urbs destruatur, et non dissipabitur. Species columbae
te docet, et verbum Dei non caret in te
scientia. Nunc ergo vigila [(Apoc. III)] , et in virga
ferrea constringe [(Psal. II)] , doce, et vulnera tibi
commissorum unge, et in aeternum vives.
EPISTOLA XIV.
EBERHARDI BAMBERGENSIS EPISCOPI AD HILDEGARDEM. Quaestionem subtilem admodum proponit: « In Patre manet aeternitas, in Filio aequalitas, in Spiritu sancto aeternitatis aequalitatisque connexio. »
EBERHARDUS Dei gratia Bambergensis Ecclesiae
episcopus, licet indignus, HILDEGARDI venerabili