PL 197, col. 387
Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),
humanis mentibus incomprehensibilis est. Sed
ab utraque parte sui lenis umbra velut ala mirae
latitudinis et longitudinis extenditur: quod est et
in admonitione et in castigatione beatae defensionis
suavis et lenis protectio, ineffabilem justitiam in
perseverantiam verae aequitatis juste et pie demonstrans.
Et ante ipsum ad radicem ejusdem montis quaedam
imago undique plena oculis stat, quia coram
Deo in humilitate regnum Dei inspiciens timore
Domini vallatus perspicuitate bonae et justae intentionis
studium et stabilitatem suam in hominibus
exercet, ita quod ejus nullam humanam formam
prae ipsis oculis discernere vales, quoniam omnem
oblivionem justitiae Dei quam saepius homines in
taedio mentis suae sentiunt per acutissimam aciem
inspectionis suae ita abjicit: quod mortalis inquisitio
vigilantiam ejus in debilitate sua non discutit.
Unde et ante istam, imago alia puerilis aetatis,
pallida tunica, sed albis calceamentis induta apparet,
quia praecedente timore Domini, illi qui pauperes
spiritu sunt subsequuntur, quoniam timor Domini
in devotione humilitatis beatitudinem paupertatis
spiritus fortiter tenet; quae non jactantiam nec
elationem cordis appetit, sed simplicitatem et sobrietatem
mentis diligit, non sibi sed Deo velut in
pallore subjectionis justa opera sua quasi indumentum
pallidae tunicae tribuens, et candida vestigia
Filii Dei fideliter subsequens. Super cujus caput
tanta claritas de sedente super montem descendit,
ut faciem ejus intueri non possis; quia potestatem
et fortitudinem beatitudinis ejus serenitas visitationis
illius, qui omni creaturae laudabiliter imperat
tantam infundit ut copiositatem ipsius mortali et
SUMMARIUM.-- Quod beati angeli nullo impulsu injustitiae territi, ab amore et laude Dei abstrahuntur. Quod
Lucifer decorem et vim fortitudinis suae considerans superbivit, et ideo cum sibi consentientibus a coelesti
gloria ejectus est. Quod Deus injustus esset, si eum non dejecisset. Verba Job ad eamdem rem. De inferno
qui in voracitate sua submersionem animarum tenet. Quod in dejectione diaboli, infernus factus est. Quod
gehenna impoenitentibus obvia est; purgandis caetera tormenta posita sunt. Verba Ezechielis de eadem
re. De diabolica fraude primum hominem per serpentem decipiente. Quod diabolus nescivit arborem illam
interdictam esse, nisi ex Evae responsione. Quae tenenda vel quae vitanda sint in conjugio. Verba apostoli
de eadem re. Cur ante incarnationem Domini, quidam plures uxores haberent. Cur nec homo nec angelus
hominem liberare potuit, sed solus Dei Filius. Verba Sapientiae de eadem re. Quod consanguinei conjugio
non copulentur. Exemplum de lacte. Cur in Veteri Testamento, conjugium inter consanguineos concessum
sit: in Novo prohibitum. Quod vir non nisi in forti aetate, non nisi nubilem uxorem ducat. De vitanda illicita
et libidinosa pollutione. Quare mulier post partum, vel a viro corrupta, in oculto maneat, et ab ingressu
templi abstineat. Qui in commistione praegnantis se polluunt, homicidae sunt. Oseae de eadem re. De
commendatione castitatis. Joannes de eadem re. Quod expulso Adam, Deus paradisum munivit. Quod quia
homo Deo rebellis exstitit, creatura ei prius subjecta, se illi opposuit. De amoenitate paradisi, quae succum
et vim terrae tribuit ut anima corpori. Cur Deus hominem talem fecit ut peccare posset. Quod homo non
debet summa perscrutari; cum nec infima valeat examinare. Quod homo nunc clarior fulget quam prius in
coelo. Similitudo horti, ovis et margaritae ad hominem. De commendatione humilitatis et charitatis quae
clariores caeteris virtutibus existunt.
Deinde vidi velut maximam multitudinem viventium
lampadarum, multam claritatem habentium;
quae igneum fulgorem accipientes, serenissimum
splendorem adeptae sunt. Et ecce lacus multae latitudinis