PL 197, col. 403

Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum (Hildegardis Bingensis),

abscondit, quia ubi ipse illum apprehenderit,
eum quasi fragillimum filum citius frangit. Charitas
quoque unigenitum Dei Filium in sinu Patris in
coelo continet et eum in uterum matris in terram
demisit, quoniam ipsa nec peccatores nec publicanos
spernit, sed omnes salvare intendit. Quapropter
et fontem lacrymarum ab oculis fidelium saepius
educens duritiam cordis emollit. In hoc humilitas
et charitas clariores caeteris virtutibus sunt;
quoniam humilitas et charitas sunt velut anima et
corpus, quae fortiores vires caeteris viribus
animae et membris corporis habent. Quomodo?
Humilitas est quasi corpus et charitas velut anima
nec ab invicem separari possunt sed simul operantur,

SUMMARIUM.-- Quod per visibilia et temporalia ea quae invisibilia sunt et aeterna manifestantur. De firmamento
ad similitudinem ovi facto. De lucido igne et umbrosa pelle. De positione solis et trium stellarum.
De ascensu solis. De descensu ejusdem et quid significet. Verba actus apostolorum ad idem De primo vento
et turbinibus ejus. De secundo vento et turbinibus ejus. De tenebroso igne, et sonitu, et de acutis lapidibus.
De purissimo aethere et positione lunae et duarum stellarum. De positione aliarum stellarum. De tertio
vento et turbinibus ejus. De aquoso aere et alba pelle. De quarto vento et turbinibus ejus. De arenoso
globo terrae. Verba David ad eamdem rem. De terraemotu et quid significet. De maximo monte inter aquilonem
et orientem De iis qui perversa arte in creaturis futura scrutantur. Verba Evangelii. Qualiter
diabolus hominibus illudit per magicam artem. Parabola de eadem re. Cum salus hominis et utilitas
completa fuerit, saeculum mutabitur. Verba Job ad eamdem rem. Verba Dei de eodem. Quod Deus auguria
in stellis et in caeteris creaturis amplius tolerare non vult. De stultitia et contumacia hominis. Similitudo
de hoedo, et cervo, et lupo. Comparatio de medico. Verba Joannis.
Post haec vidi maximum instrumentum, rotundum
et umbrosum secundum similitudinem ovi
superius arctum et in medio amplum, ac inferius
constrictum; in cujus exteriori parte per circuitum
lucidus ignis fuit quasi pellem umbrosam sub
se habens. Et in igne illo erat globus rutilantis
ignis tantae magnitudinis, ut instrumentum totum
ab eo illustraretur, super se tres faculas sursum
ordinate positas habens, quae suo igne eumdem globum
ne laberetur continebant, et globus ille se aliquando
sursum extulit et plurimus ignis ei occurrit,
ita quod exinde flammas suas longius produxit, ac
se aliquando deorsum inflexit, multumque frigus ei
obviam venit: quapropter flammas suas citius subduxit.
Sed et de igne illo qui instrumentum circumdederat

flatus quidam cum suis turbinibus exiebat,
et de pelle illa quae sub eo jacebat alius flatus
cum turbinibus suis ebulliebat, qui se in ipso
instrumento hac et illac diffundebat. In eadem
quoque pelle quidam tenebrosus ignis tanti horroris
erat quod eum intueri non valebam, qui totam
pellem illam sua fortitudine concutiebant plenus
sonituum, tempestatum et acutissimorum lapidum
majorum et minorum. Qui dum sonitum suum
elevaret, ille lucidus ignis, et venti, et aer commovebantur,
ita quod fulgura sonitum ipsum praevenerunt,
quia ignis ille, primum commotionem ejusdem
sonitus in se sentiebant. Sed sub eadem pelle
purissimus aether erat sub se nullam pellem habens;

in quo etiam globum quemdam candentis ignis plurimae
magnitudinis cernebam, super se duas faculas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.