PL 197, col. 743
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
In summitate autem arcuatae recurvationis
hujus dexterae alae quasi caput aquilae, quod
igneos oculos habebat aspiciebam, in quibus fulgor
angelorum velut in speculo apparebat. In summitate
vero arcuatae recurvationis sinistrae alae quasi facies
hominis erat, quae sicut fulgur stellarum radiabat.
Et facies istae ad orientem versae erant. Sed ab utroque
humero imaginis hujus ala una usque ad genua
ipsa extendebatur. Tunica quoque fulgori solis
simili induebatur, et in manibus suis agnum velut
lucem diei splendidum habebat. Quoddam autem
monstrum horribilis formae venenosi, nigrique coloris,
et serpentem quemdam sub pedibus suis conculcabat,
qui os suum dextrae auri ejusdem monstri infixerat,
quippe reliquum corpus suum in transversum
capitis ipsius incurvans, caudam suam in sinistra
parte illius usque ad pedes ejus extenderat. Et
imago haec dicebat.
Verba ejusdem imaginis, per quam charitas intelligitur,
igneam vitam substantiae Dei se nominantis,
et multifarios potentiae suae effectus in
diversis creaturae naturis vel qualitatibus enarrantis.
II.
Ego summa et ignea vis, quae omnes viventes
scintillas accendi, et nulla mortalia efflavi, sed illa
dijudico ut sunt, circumeuntem circulum cum superioribus
pennis meis, id est cum sapientia circumvolans,
recte ipsum ordinavi. Sed et ego ignea vita
substantiae divinitatis super pulchritudinem agrorum
flammo, et in aquis luceo, atque in sole, luna
et stellis ardeo, et cum aereo vento quadam invisibili
vita, quae cuncta sustinet, vitaliter omnia suscito.
Aer enim in viriditate et in floribus vivit, aquae
fluunt, quasi vivant; sol etiam in lumine suo vivit,
et cum luna ad defectum venerit a lumine solis accenditur,
ut quasi denuo vivat; stellae quoque in
lumine suo velut vivendo clarescunt. Columnas
etiam quae totum orbem terrarum continent constitui;
item ventos illos qui pennas sibi subditas,
scilicet leniores ventos, habent, qui lenitate sua
ipsis fortiores sustinent, ne cum periculo se ostendant,
quemadmodum corpus animam tegit et continet,
ne exspiret. Sicut etiam spiramen animae corpus
firmando colligit, ut non deficiat, sic quoque
fortiores venti sibi subjectos animant, ut officium
suum congruenter exerceant. Ego itaque vis ignea
in his lateo, ipsique de me flagrant, velut spiramen
assidue hominem movet, et ut in igne ventosa flamma
est. Haec omnia in essentia sua vivunt, nec in
morte inventa sunt, quoniam ego vita sum. Rationalitas
etiam sum, ventum sonantis verbi habens,
per quod omnis creatura facta est, et in omnia haec
sufflavi, ita ut nullum eorum in genere suo mortale
sit, quia ego vita sum. Integra namque vita sum,
quae de lapidibus abscissa non est, et de ramis non
fronduit, et de virili vi non radicavit, sed omne vitale
de me radicatum est. Rationalitas enim radix
est, sonans vero verbum in ipsa floret. Unde cum
Deus rationalis sit, quomodo fieri posset ut non operaretur,