PL 197, col. 745

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

Quod devota fides excellentiam divinae charitatis complectatur,
et per hanc Deus in trinitate unus agnoscatur;
quodque ejusdem fidei merito ipse Deus
homines protegendo ad coelestia reducat
IV.
Et circulus amplus aureique coloris caput
ejusdem faciei circumdat, quia fides catholica per
totum orbem terrarum diffusa, in prima aurora eximii
fulgoris surgens, excellentiam largitatis verae
charitatis omni devotione complectitur, ubi Deus
in humanitate Filii sui hominem redemit, et per
infusionem Spiritus sancti illum confirmavit, ita
ut unus Deus in Trinitate cognoscatur, qui sine
tempore initii ante aevum Deus in divinitate fuit.
Quod autem in eodem circulo supra idem caput
alia facies velut senioris viri apparet, hoc est quod

fidelibus omnia excellens benignitas Divinitatis,
quae sine initio et fine est, succurrit, ita ut ejusdem
faciei mentum et barba verticem capitis hujus
tangat, quoniam Divinitas disponendo et protegendo
omnia celsitudinem summae charitatis obtinet,
ubi Filius Dei in humanitate sua perditos homines
ad coelestia reducet.
Quod dilectio Dei et proximi virtute fidei roborata separari
non possit.
V.
Et ex utraque parte colli ejusdem formae ala
una procedit, quae supra praefatum circulum ascendentes
se ibi invicem conjungunt, quia dilectio Dei
et proximi per virtutem charitatis in unitate fidei
procedentes, et per summum desiderium eamdem
fidem intra se comprehendentes ab invicem non separantur,

cum sancta Divinitas innumerabilem
splendorem gloriae suae hominibus obnubilat, quandiu
in umbra mortis, coelestis vestimenti, quod in
Adam perdiderunt, expertes sunt.
Quod quilibet Deo humili devotione subditus, Spiritu
sancto juvante ignitus, et se ipsum in eo quod vitiosus
est et diabolum superet, et quod angeli de
bonis justorum exsultantes, Dei omnipotentiam
collaudent.
VI.
In summitate autem arcuatae incurvationis hujus
dexterae alae, quasi caput aquilae, quod igneos
oculos habet aspicis, in quibus multitudo angelorum
velut in speculo apparet, quoniam in celsitudine
triumphantis subjectionis, cum quilibet Deo
subjectus se ipsum et diabolum superat, celsus in

beatitudine divinae protectionis efficitur. Et cum
mentem suam sursum erigit, Spiritu sancto ignitus,
intentionemque suam ad Deum figit, in ipsa beati
spiritus perspicue apparent, ac Deo devotionem
cordis illius offerunt. Nam in aquila spiritales homines
designantur, qui omni devotione cordis sui
in contemplatione Deum frequenter velut angeli intuentur.
Quapropter beati spiritus Deum assidue
intuentes, de bonis operibus justorum gaudent, eaque
ipsi in semetipsis ostendunt, ac sic in laude Dei
perseverantes, nunquam extaediantur, quia eum ad
finem nunquam perducere poterunt. Innumerabilia
etenim miracula quae Deus in potentia suae possibilitatis
facit, quis dinumerare posset? Nemo. Angelis
quippe fulgor quasi multorum speculorum adest

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.