PL 197, col. 753
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
hinc et hinc in longitudine extendebatur, ut et
de aliis superius dictum est, ipsaque in rotam praemonstratam,
et ad imaginem hominis in ea stantem,
spiramina sua mittebant. Sed ad dexteram imaginis
ipsius in signo lucidi ignis velut caput leonis aspiciebam,
ex cujus ore quasi flatus egrediens ab utraque
parte oris ejusdem aliquantum prolongabatur,
ac sic etiam in dextra parte in caput serpentis, in
sinistra autem in caput agni formabatur. Et caput
serpentis in medio medietatis spatii, quod inter caput
leonis et lupi erat se ostendens velut flatum
emittebat, qui se ad eamdem medietatem extendebat,
ac flatui qui de capite cancri egrediebatur,
quod inter caput lupi et leonis erat se conjungebat.
Caput autem agni in medio medietatis spatii, quod
inter caput leonis et leopardi existebat apparens
quasi flatum producebat, qui se ad ipsam medietatem
prolongans, flatui qui de capite cancri, quod
inter caput leopardi et leonis erat, in conjunctione
occurrebat. Sed secundum spatia quibus capita haec
a se separata, erant, longitudo flatuum eorum procedebat,
quemadmodum et de superioribus capitibus
flatibusque eorum praemonstratum est, et in praefatam
rotam, et ad praedictam humanam imaginem,
ipsa flare se ostendebant. Ad sinistram vero ejusdem
imaginis in signo nigri ignis, quasi caput ursi apparebat,
quod velut flatum ex ore suo dabat, qui
etiam ad dextram et ad sinistram oris ipsius aliquantum
se in longum extendens, ad dextram in
caput agni desinebat, ad sinistram vero formam capitis
serpentis accipiebat. Ex ore autem capitis agni
hujus quemadmodum alius flatus usque ad medietatem
spatii, quod inter capita ursi et leopardi existebat
se prolongabat, sed ex ore capitis serpentis
istius sicut alius flatus usque ad medietatem spatii
quod inter capita ursi et lupi erat, se extendendo
procedebat. Sed similitudo flatus istius qui a dextra
parte oris ursi usque ad caput agni veniebat, similitudo
quoque ejusdem flatus, qui a sinistra parte
ipsius oris usque ad caput serpentis procedebat.
Flatus etiam qui ex ore capitis agni usque ad demonstratam
medietatem spatii, quod inter capita
ursi et leopardi videbatur exibat, flatusque qui ex
ore capitis serpentis usque ad medietatem spatii
inter capita ursi et lupi exstantis prolongabatur
unius et aequalis longitudinis erant. Capita quoque
haec omnia in supradictam rotam, atque ad praefatam
imaginem hominis flatus dabant. Sed et super
caput imaginis hujus septem planetae sursum ab invicem
signati erant, tres in circulo lucidi ignis,
unus etiam in subjecto illi circulo nigri ignis, tres
autem in subjecto illi circulo puri aetheris, ita ut
etiam versus austrum ad latus ejus, nec non et sub
pedibus ipsius, sol eodem modo ac ordine signatus
et distinctus in circulo suo apparet. Et a medio signi
summi primique planetae, qui super caput ejusdem
imaginis signatus erat, velut radii quidam
exibant, quorum unus ad signum solis descendebat,
et unus ad dextrum pedem capitis praedicti cancri,