PL 197, col. 756

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

recta mensura eorumdem elementorum tantum ostenditur,
cum neutrum ipsorum similitudinem figurae
mundi per omnia teneat, quoniam illa undique
integra, rotunda, et volubili existente globus aliquis
qui integer et volubilis existit, formam ipsius in
omni parte potius imitatur.
De duobus circulis lucidi et nigri ignis, quare alter
alteri subpositus sit, et quomodo sibi invicem cooperentur,
et quid significent.
IV.
Quod autem in ejus suprema parte per circuitum
rotunditatis suae circulus in similitudine
lucidi ignis apparet, hoc est quod primum elementum
quod ignis est primum existit, quia levis est,
caeteraque elementa comprehendit, et illuminat, ac
omnes creaturas pertransit eisque gaudium luminis
sui subministrat, significans potentiam Dei, qui

super omnes est, et qui omnibus vitam tribuit. Sub
quo circulus alius sicut circulus nigri ignis demonstratur,
quia ignis iste sub potestate prioris existens,
judicialis et fere gehennalis est ad vindictam
malorum factus, nec ulli rei parcit super quam justo
judicio cadit, quoniam in eo ostenditur, quod
omnis qui se Deo opponit, in casum nigredinis multarumque
calamitatum vertetur. Nam in aestate
cum sol sursum ascendit, idem ignis vindictam Dei
in combustione fulguris exercet, cum vero in hieme
sol deorsum descendit, ille judiciales plagas in gelu
et grandine, ac in frigore ostendit, quoniam quodque
peccatum seu igne, seu frigore, seu aliis quibusdam
plagis secundum modum suum examinatur.

Et idem circulus lucidi ignis eumdem circulum nigri
ignis bis densitate sua superat, quia niger ignis
iste tantae fortitudinis et amaritudinis in nigredine
sua existit, ut superiorem lucidum ignem obumbraret
et dissiparet, si ille hunc densitate sua non superaret
dignans quod vindicta peccatorum hominum
tot pericula poenarum in se habet, ut homo durare
non posset si gratia et clementia Dei illa non praeveniret.
Et ii duo circuli quasi unus circulus sint
sibi invicem conjunguntur, quia in ardore ignis
flagrant, et quoniam potestas et judicium Dei in una
rectitudine se continentes ab invicem non separantur.
De circulo puri aetheris, qui tertius est, ad quid in
constitutione sua valeat, et quid significet, et quare

tantae densitatis sit quantae duo superiores.
V.
Sub eodem autem circulo nigri ignis alius circulus
in similitudine puri aetheris est, ubique tantae
densitatis, quantae circuli duorum praefatorum ignium
apparent, quoniam sub praefatis ignibus tam lucido
quam nigro rotunditate sua mundum comprehendens
purus aether est ab ipsis procedens velut fulgora flammante
igne, quando ignis flammam suam expandit
demonstrans puram poenitentiam peccatorum, quae
per gratiam Dei velut a lucido igne, et per timorem
ejus quasi a nigro in homine excitatur. Et ejusdem
densitatis est, ut duo supradicti ignes sunt, quia
ipse ab hoc utroque igne resplendens, densitatem
utriusque in se habet, nec lenior in fulgore lucidi,
nec severior in repercussione nigri existit, quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.