PL 197, col. 761

Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne

boni et mali in homine designant, quia sicut firmamentum
sole et luna confirmatur, ita et homo scientia
boni et mali hac et illac versatur. Sed et ut sol
cursum suum perficit, circulum suum non minuens,
ita et bona scientia cursum suum facit, malum non
desiderando, sed malam scientiam deprimendo et
increpando, eamque corripiendo, quoniam nulla utilitas
in ipsa est, et eam gehennalem vocando, cum
illa concupiscentias suas compleverit, et ut luna deficit
et crescit, sic et mala scientia bonam despicit,
ipsamque stultam et quasi nihilum esse dicit, sed
tamen eam novit, quemadmodum diabolus Deum
scivit, quamvis se illi opponeret.
De imagine in forma hominis in medio praedictae rotae
apparentis vertice pedibus et manibus distentis,

circulum fortis albi et lucidi aeris contingentis,
et quid, et ipsa imago, et talis positio ejus designet.
XV.
Quod autem in medio rotae istius imago hominis
apparet, cujus vertex superius, et plantae subterius
ad praefatum circulum velut fortis et albi lucidique
aeris pertingunt, a dextro autem latere
summitas digitorum dextrae manus ejus, a sinistro
quoque summitas digitorum sinistrae manus ad
ipsum circulum hinc et hinc in rotunditate designatum
porrecta est, quoniam eadem imago brachia
sua sic extenderat, hoc designat, quod in structura
mundi quasi in medio ejus homo est, quia caeteris
creaturis in illa degentibus potentior existit, statura
quidem pusillus, sed virtute animae magnus,

caput silicet sursum, pedes vero deorsum, ad elementa
tam superiora quam inferiora movendo, necnon
a dextris et a sinistris operibus, quae manibus
operatur, illa penetrando, quoniam in viribus interioris
hominis potentiam hanc operandi habet.
Quemadmodum enim corpus hominis cor suum magnitudine
sua excedit, ita et vires animae corpus
hominis virtute sua superant, et ut cor hominis in
corpore ejus latet, sic corpus hominis viribus animae
circumdatum est, cum illae per totum orbem terrae
se extendunt. Sed et in scientia Dei fidelis homo
existens, et in spiritalibus, ac in saecularibus necessariis
causis ad Deum tendit; in prosperitate
quoque et adversitate factorum suorum ad ipsum
anhelat, cum in illis omnem devotionem suam ad

eum incessanter expandit. Nam ut homo corporalibus
oculis quasque creaturas undique videt, sic
in fide Dominum ubique inspicit, ipsumque per creaturas
cognoscit, cum eum Creatorem illarum esse
intelligit.
De quatuor capitibus bestiarum in quatuor partibus
ejusdem rotae apparentium, et quid tam in mundo
quam in homine significent.
XVI.
Sed et versus easdem partes quatuor capita
scilicet, quasi caput leopardi et lupi, ac velut caput
leonis et ursi apparent, quia in quatuor partibus
mundi quatuor principales venti sunt, non tamen
sic in formis suis existentes, sed in viribus suis naturam
denominatarum bestiarum imitantes. Homo
quoque quemadmodum in quadruvio saecularium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.