PL 197, col. 763
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
versus septentrionem eadem longitudine ad fines
suos pertingunt.
Quare capita ista in rota ad imaginem hominis spirent
et moralis descriptio significationis eorum.
XVIII.
Omniaque capita haec in praefatam rotam,
et ad imaginem hanc hominis spirant, quoniam venti
isti flatibus suis mundum temperant, hominemque
ministerio suo ad salutem conservant. Nam nec
mundus subsisteret, nec homo vivere posset, si flatibus
ventorum istorum non vegetarentur. Sed et
cum homo in intentione animae suae se sursum erigit,
ita ut malefactorum suorum meminerit et quando
deinde poenitere disponit, quasi supra verticem
illius cum eadem intentione in signo puri aetheris,
id est in ipsa poenitentia sicut leopardus timor Domini
exsurgit, qui quasi ex ore suo, id est de virtute
sua contritionem educens, cum mentem hominis
tangit in prosperitate eam prolongat usque dum ad
caput cancri scilicet fiduciae, de qua velut duae forfices
id est duo pedes videlicet spes et dubium extenduntur
perveniat, in adversitate quoque mentis illius
eamdem contritionem extendens in caput cervi quod
fides est perducit. Nam cum homo pondera peccatorum
suorum reminiscitur, poenitentiam aggreditur,
in qua Deum timere non desistit, quamvis
prospera mundi quasi altera parte habeat, quousque
fiduciam, de qua sicut duo pedes spes et dubium
oriuntur, apprehendat. De fiducia enim spes
surgit, cui tamen dubietas interdum se conjungit,
quia dum homo in Deum confidit, remissionem peccatorum
suorum velut procedendo se adipisci sperat,
dum autem multitudinem et gravedinem illorum
considerat, multoties utrum peccata sua sibi
remittantur an non quasi retrocedendo dubitat,
quamvis in Deo confidat. Sed dum aliquando inter adversa
quasi in altera parte corporalem contritionem
patitur, ad divitias fidei se convertit, quae in cornibus
verae consolationis infidelitatem dubietatis in
illo ad nihilum deducit. Unde velut ex ore cancri, id
est de fiducia alius flatus quod constantia est exiens
usque ad plenitudinem perfectionis procedit, ibique
inter timorem Domini et judicium Dei consistit,
quoniam cum quilibet in Deum confidens in bonis
operibus constans et perfectus est, timorem Domini
ad se colligit, ne gravius delinquat, judicium
Dei etiam inspicit, ne peccatis peccata adjiciat. Et
quasi ex ore cervi, scilicet de fide alius flatus qui
sanctitas intelligendus est veniens, usque ad plenitudinem
perfectionis quae inter timorem Domini et
corporalem tribulationem est extenditur, quia fidelis
homo in sanctitate pollens in perfectione ista durat,
ita ut veraciter Deum timeat, et ut etiam ob hoc
corpus suum castigare non cesset. Itaque flatus, videlicet
contritio in prosperitate a timore Domini ad
fiduciam procedens, flatus etiam scilicet eadem contritio
in adversitate ab eodem timore Domini ad
fidem exiens, flatusque id est constantia de fiducia
ad plenitudinem perfectionis, quae inter timorem Domini
et judicium Dei est, tendens; flatusque videlicet