PL 197, col. 766
Liber divinorum operum simplicis hominis (Hildegardis Bingensis), J. P. Migne
est, quia mensura qua venti isti a se separati
sunt, illa etiam et spiramina flatuum suorum emittunt,
quoniam ventus ad ventum flatus suos dirigit,
ipsique in occursu illo metam suam non transcendunt,
nec ventus ventum flando supergreditur,
nisi hoc ex judicio Dei fiat. Quod si divino examine
judicante, interdum acciderit, terrores ibi fiunt,
plurimaeque adversitates malorum illic insurgunt.
Quare et haec sicut superiora capita ad hominis imaginem
spiramina sua dirigant, et moralis horum
intellectus.
XXI.
Ipsaque in rotam praemonstratam, et ad
imaginem hominis in ea stantem spiramina sua mittunt,
ita ut iidem venti mundum et hominem omniaque
quae in mundo sunt viribus et officiis suis
retineant. Itaque cum quilibet fideles caduca terrenarum
cupiditatum justis exemplis quasi sub pedibus
suis bona operando conculcant, quasi de
aquoso aere ex ipsis sanctis operibus ut lupus infernales
poenae denudatae prodeunt, quia cum illi peccare
desistunt, ad viam rectitudinis tendentes, infernales
poenas, quae animas devorant se pertimuisse
demonstrant. Quae cum quasi flatum scilicet
contritionem in corde hominum ex ore suo quod
est a voracitate sua perducunt, quoniam fideles illas
abhorrent, eadem contritio quamvis homo prospere
in actibus suis incedat, secundum Deum se
prolongans, in plenitudine perfectionis quae inter
infernales poenas et corporalem tribulationem est,
formam capitis cervi, id est fidei accipit, ex cujus
etiam ore, id est virtute, alius flatus videlicet
sanctitas veniens, in eadem perfectione permanet.
Cum enim homo infernales poenas timet, corpus
suum variis tribulationibus miseriarum tamdiu
multoties conterit, quousque ad perfectionem illam
pertingat, in qua totus in fide ardeat, credens
quod Deus eum ab infernalibus poenis eripiat, sicque
sanctitas in eo surgit, cum saecularia opera
abjiciens spiritalibus se totum immergit. Cum vero
a sinistra adversitate voracitatis praedictarum infernalium
poenarum homo permissione Dei quamplurimis
calamitatibus corporaliter castigatur, contritio
quoque in cor illius ascendit, et cum se nullam
prosperitatem praesentis vitae habere considerat,
se ab inde extendens, et sic ad plenitudinem perfectionis
quae inter infernales poenas et judicium
Dei est pertingens, in caput cancri, videlicet fiduciae,
quae nunc spem nunc dubium habet, surgit,
quia homo opera sua in Deum ponens, modo remissionem
delictorum suorum se obtinuisse sperat,
modo dubitat, sed tandem de fiducia alius flatus
qui constantiam designat exiens, illum ad perfectionem
hanc virtutum perducit, ut deinceps de bonitate
Dei nihil haesitet. Tenore autem quo assertiones
istae a se discretae sunt illo etiam et efficacia
operationum ipsarum protelatur, quoniam infernales
poenae, quamvis metuendae sint, cum homo
propter timorem illarum se in contritione affligit,
fidem tamen cum sanctitate, fiduciam quoque
cum constantia robustiores reddunt, ita ut cum infernus