PL 198, col. 1057

Historia scholastica (Petrus Comestor), J. P. Migne

id est Spiritus Sanctus Dominus, vel Domini voluntas, ferebatur super aquas,
sicut voluntas artificis
habentis prae oculis omnem materiam domus
faciendae, super illam fertur, dum quid de quo facturus
est disponit. Praedictam machinam aquas
vocat, quasi ductilem materiam ad operandum ex
ea. Ideo vero sic variantur ejus nomina, ne si
unius elementi nomine tantum censeretur, illi magis
putaretur accommoda. Hebraeus habet pro super
ferebatur, incubabat, vel Syra lingua, fovebat,
sicut avis ova. In quo etiam omne cum regimine
nascentis mundi notatur initium. Hunc locum male
intellexit Plato, dictum hoc putans de anima mundi.
Sed dictum est de Spiritu sancto creante, de quo
legitur: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur (Psal.

CIII).
CAP. III. De opere primae diei.
Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux [(Gen. I)]
,
id est verbum genuit in quo erat, ut fieret lux, id
est tam facile, ut si quis diceret verbo. Lucem vocat
quamdam nubem lucidam, illuminantem superiores
mundi partes, claritate tamen tenui, ut
fieri solet diluculo! et hoc admodum solis circumagitata.
Praesentia sui superius hemisphaerium, et
inferius vicissim illuminat. Per fiat praesentia,
vel praescientia lucis in Deo intelligitur priusquam
fieret: perfecta est essentia ejusdem in actu, scilicet
cum prodiit adesse. Et vidit Deus lucem, quod
esset bona, id est quae placuerat in praesentia, vel
praescientia, ut fieret; placuit in essentia, ut maneret.

Vel tropice, vidit. id est videre fecit. Et divisit
lucem, ac tenebras; hic incipit dispositio. Et tamen
aliquid dicit de creatione, quasi cum luce tenebras
creavit, id est umbram ex objectione corporum
luci; et creatas divisit locorum distantia, et qualitate,
ut scilicet nunquam simul, sed semper e regione
diversa hemisphaeria vicissim sibi vindicarent.
Intelligitur etiam hic angelorum facta divisio: stantes
lux, cadentes tenebrae dicti sunt. Et appellavit
lucem diem a dia Graeco, quod est claritas sicut
lux dicitur, quia luit, id est purgat tenebras. Tenebras
dixit noctem a nocendo, quia nocet oculis ne
videant: sicut tenebrae, quia tenent oculos ne videant
sicut tamen dies exortum est a dia Graeco,

ita nox a nyctim. Et factum est vespere, et post factum
est mane. Et sic completus est dies unus naturalis.
Primo enim cum coelo et terra lux est creata:
qua paulatim occidente, factum est vespere
primae diei usualis, et eadem migrante sub terras
et ad ortum veniente, factum est mane, id est terminata
est nox, et inchoavit dies secunda. Itaque
praecedente luce diei, et sequente nocte terminata,
exstitit dies unus. Lux ipsa divisas partes ostendebat,
sed non dividebat.
CAP. IV. De opere secundae diei.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.