PL 198, col. 851

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

sui non esse proximis? Nonne etiam quodammodo
quidam infernus est capitulum, ubi sua justi puniunt
errata? ubi peccatorum suorum rubiginem igne consumunt
poenitentiae, ut sint postmodum alieni ab
igne, vel a poena gehennae? Et ergastulum igitur
capitulum et infernus est; ergastulum ubi non includuntur
latrones, sed exercentur martyres; infernus
vero, ubi non demerguntur dammandi, sed expurgantur
salvandi.
Anima. Bene dicis
Ratio. Quid ergo adhuc tibi videtur capitulum
esse?
Anima. Non amplius horror ergastuli, sed decor
est thalami: non introitus inferni, sed janua paradisi
et porta coeli.
CAPUT IV. Multitudo et asperitas mandatorum, quae a superioribus eduntur, religiosum movere non debent, cum vox praecipientis superioris vox Dei sit. Denique crimen non est deesse quibuscunque mandatis superiorum, sed ea contemnere, etc.

Ratio. Unde adhuc gravaris?
Anima. De multimodis praeceptis seniorum.
Ratio. Quales tibi videntur esse in praeceptis
suis?
Anima. Omnino indiscreti. Imperant quae volunt,
non quae debent. Praecipiunt secundum suam voluntatem,
non secundum rationem. Et cum ipsi vix extrema
quaedam faciant, leges nobis duras et valde
difficiles ad libitum suum promulgant, alligantes, ut

Dominus dicit [(Matth. XXIII, 5, 4)] , onera gravia et
importabilia, et ponentes in humeros nostros; ipsi
autem extremo digito suo nolunt ea movere.
Ratio. Nimis audacter tangis christos Domini;
nimis praesumptuose in ejus prophetis malignaris;
nimis superbe ponis in coelum os tuum. Et quia nimium
de tuo robore confidens, arcam Domini manu
contingere [ cod. Mel. attingere.] praesumis, ideo
etiam ictu ab eo mortali percuti mereris. Noli igitur
seniorum tuorum vitam scrutari; noli eorum actus
discutere; noli eorum conversationem licet malam
reprehendere. Scito te eorum auditricem, non judicem;
et eorum jussis obtemperare per obedientiam,
non eorum vitam condemnare [debere.] Nescis quia

praecepta eorum praecepta Dei sunt? Nescis quia vice
summi pontificis praelati tibi praesunt? Nescis, quia
qualescunque ipsi sint, eorum successores sunt
quibus dictum est: Qui vos audit, me audit; et qui
vos spermit, me spermit? [(Luc. X, 16.)]
Nescis quia non
est potestas nisi a Deo? quae autem a Deo sunt, ordinata
sunt. Itaque qui resistunt potestati, Dei ordinationi
resistunt. Qui autem resistunt [(Rom. XIII,
1, 2)]
, quod sequitur, avertat a te omnipotens
Deus.
Anima. Sic utique dicunt, cum eis non paremus,
damnationem nos nobis acquisisse, quia in crimen
nos asserunt inobedientiae corruisse, peccatum nos
mortale commisisse.
Ratio. Verum dicunt: Nonne legisti, quia quasi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.