PL 198, col. 857
Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne
o anima mea, memento quia adhuc hodie princeps
cocorum destruit muros Jerusalem. Econtra qui
contra Moysen murmurantes Aegyptiorum desiderabant
cibos, concupiscentiae cooperuerunt sepulcra. Quare,
inquiunt, eduxisti nos de terra Aegypti,
ubi sedebamus super panes in saturitate? Et alibi: quis dabit nobis ad vescendum carnes? recordamur
piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis: in
mentem nobis veniunt cucumores et pepones, porrique
et cepe, et allia. Anima nostra arida est; nihil aliud
respiciunt oculi nostri, nisi manna.
O quot hodie
extrinsecus religiosi apparent, quibus haec vox
juxta litteram etiam congruit! Sed timere possunt
ne id spiritualiter patiantur, quod illi corporaliter
perpessi sunt.
Anima. Placet multum quod dicis.
CAPUT X. Vigiliae magni faciendae sunt, propterea quod animan rerum divinarum contemplationi aptiorem reddant. Contra defugienda religioso officia, curarum seminaria, nisi aliud obedientia praecipiat.
Ratio. Si adhuc aliquid gravat te, innotesce.
Anima. Gravare me multum solent vigiliae.
Ratio. Valde mollis et tenera, et libera es, quae
nihil pati potes; imo potes [ cod. Mel. posses], sed
non vis. Et certe vigilias non debes parum diligere,
quae te ad spiritualia meditanda elevant et levem reddunt
et habilem. Et certe si horas dormitionis constitutas
conserves, non habebis, quod de vigiliis
juste conqueri possis; quia sufficere tibi debent horae
dormitionis constitutae.
Anima. Ita est.
Ratio. Sed vide ne adhuc aliquid sit unde gravaris.
Quid vides?
Anima. Video obedientiarios nostros.
Ratio. Quid tibi de eis videtur? Nunquid etiam
statum eorum affectas? Nunquid et eorum occupationibus
implicari desideras?
Anima. Ex occasione obedientiarum suarum multa
habent oblectamenta, multa solatia multaque relevamina
[ cod. Gem. levamina], quae ego claustralis
habere non possum.
Ratio. Si eorum gravamina pensas, eorum nimirum
relevamina [ibid., levamina] non affectabis
[ib., effectas].
O quot labores et afflictiones in corpore,
curas et sollicitudines et perturbationes et
angustias abbas et priores tui, sacrista et cellerarii
et caeteri officiarii perferunt in mente, a quibus
omnibus tu libera et aliena es? Ipsi namque omnes
servi tui sunt, tu vero eorum dominaris. Ipsi ministrant,
tu vero ministraris. Non habes necesse
de cibis et vestibus, nec quae aranda, quae seminanda,
vel quae plantanda, quae colligenda, quae aedificanda
et quae agenda, quomodo quae adsunt expendenda,
vel quae desunt acquirenda sint, esse sollicita;
quia haec et caetera omnia necessaria ipsi tibi procurant.
Vide ergo utrum eorum statum, quantum
ad te duntaxat pertinet, debeas desiderare, quae
tantum distas ab eis, manens in claustro, quantum