PL 198, col. 859

Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne

debeo resistere. Jam rigorem capituli diligo. Jam
seniorum praecepta libenter et obedienter amplector.
Jam mihi sapit lex claustri. Jam longa psalmodia
non displicet. Jam opus manuum approbo. Parcimoniae

Ratio. Quaeso te, o anima mea, vide vocationem

tuam; totis viribus insiste; omni studio insta; omnibus
modis conare: ut in vita et conversatione tua
appareat pura intentio, Dei solius intuitu et non
mercedis desiderio. Solius Dei intuitu saeculum reliquisti
et humilitatis habitum assumpsisti. Imprimis
ante omnia et super omnia, quaecunque tibi
seniores secundum Deum vel praeceperint vel prohibuerint
[ cod. Mel. Seniores rationabiliter vel praecipiunt
vel prohibent, tam, etc.], tam obedienter
tam hilariter, tam perseveranter accipe, amplectere
et venerare ac si de coelis ipsius Dei ore praecepta
essent vel prohibita. Fratribus vero tuis et sociis
et verae fraternitatis affectum et moribus quibus potueris
et tibi licuerit sanctae utilitatis impende obsequium;
ut semper et ubique in Deo proximis et in

proximis placeas Deo; hoc modo professionem
tuam implebis: hoc modo vota tua Domino reddes,
quae distinxerunt labia tua.
Anima. Quia modo se occasio intulit, vellem libenter
ut mihi professionis ordinem sigillatim et
aperte exponeres; ut tandem scias quid sciam, quid
debeam? [ f ut tandem sciam quid debeam.]
Ratio. Dic mihi, quae in professione tua verba
continentur, ut ea tibi consequenter exponam.
Anima. Professionis meae verba haec sunt: Ego
frater N. offero et trado me ipsum Ecclesiae Dei, et
promitto conversionem morum meorum, et stabilitatem
in hoc loco [cod. Gem. in loco] secundum Evangelium
Christi et apostolicam institutionem et secundum

canonicam regulam beati Augustini. Promitto etiam
obedientiam usque ad mortem in Christo Domino N.
praedictae Ecclesiae Patri et successoribus ejus, quos
sanior congregationis pars canonice elegerit. Ecce
haec sunt quae promisi.
Ratio. Vere multa sunt, quae debes, quia multa
sunt quae promisisti. In eo quod temetipsam Ecclesiae
Dei tradidisti in omni quod es, in omni quod
scis et in omni quod potes, eidem te Ecclesiae ad
omnem utilitatem, ad omnem fidelitatem debitricem
te agnosce. Hoc est enim Ecclesiae Dei tradere te
ipsam, non solum quidquid boni habes, sed etiam
quidquid boni es, quidquid boni scis, quidquid boni
potes eidem Ecclesiae impendere. Nam in quantum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.