PL 198, col. 865
Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne
quem sibi omnis concors, congregatio [cod. Gem.
cohors congregationis] secundum timorem Dei, sive
etiam pars, quamvis sit parva [id. quamvis modica]
congregationis saniori consilio elegerit.
Anima. Vera videntur esse quae dicis.
Ratio. Ecce tibi, o anima mea, professionis tuae
verba exposui sigillatim? Ecce tibi ostendi, quae
promisisti? Utrum vero ea fideliter reddas, tu videris.
CAPUT IV. Quomodo expiandae sint multiplices votorum ac legis divinae transgressiones? Cui confitenda peccata, etc.
Anima. Video certe me quotidie infringere [ cod.
Gem. frangere] vota mea; et quid mihi consulis
facere?
Ratio. Culpam tuam plene agnoscere, humiliter
deflere, pure confiteri, digne pro ea satisfacere,
et de caetero cessare.
Anima. Bene dicis. Sed cui debeo confiteri peccata
mea?
Ratio. Cui, nisi praelato tuo
Anima. Si me contigerit aliquod magnum commisisse
et praelato meo timeo vel erubesco vel
etiam nolo revelare, nonne illud alteri possum confiteri,
et per eum absolvi?
Ratio. Non aestimo quod ista confessio ex toto
Deo placeat, vel ista absolutio tibi sufficiat.
Anima. Quid ergo faciam? si magna vulnera
mea ei ostendam, timeo ne me et magis de caetero
habeat vilem et minus sibi familiarem. Et quomodo
ei enormitatem scelerum meorum potero detegere,
quem quotidie necesse est me aspicere;
cum quo me oportet nocte et die demorari; cui et
ego semper irascor et ipse mihi? Semper quando
me intuebitur, cogitare eum de meo crimine putabo.
Quando mihi irascetur, eum pro scelere meo
me credam despicere. Suspicabor etiam eum nunquam
velle me amare, nunquam velle mihi credere;
et his atque hujusmodi perturbationibus
vexata interius atque vastata, nunquam pacem
habebo.
Ratio. O quam profundus, o quam obscurus,
quamque malitiosus est animus humanus! Non tibi
necesse est haec de praelato tuo suspicari. Et si
forte ipse, quod procul absit! talis sit ut haec de eo
veraciter cogitare vel dicere posses, consilium tamen
meum est ut ei reatum tuum pandas. Quia
melius tibi erit haec omnia pati, ut salveris et solvaris,
quam ei commissa celare ut hic ligeris et in
aeternum damneris.
Anima. Et quare aliquis alius praelatus absolvere
me non potest?
Ratio. Et si concedo ab alio te absolvi, quis ab
hoc peccato te absolvet quod committis in eo quod
proprium praelatum fugis?
Anima. Ille me ab utroque absolvet peccato, cui
utrumque confiteor. Confiteor namque ei, quod et