PL 198, col. 867
Libri soliloquiorum de instructione animae (Adamus Scotus), J. P. Migne
a Domino peccatum non dimitti quod a nobis viderit
non abjici.
Ratio. Quamvis et ego hoc sciam, placet tamen
mihi hoc a te audire; non enim putavi quod tam
sapiens esses.
Anima. Parva mihi inesset sapientia, si hujus
rei mihi inesset ignorantia. Aliter enim de hac re
sapere, non solum ignorare sed etiam blasphemare
est.
Ratio. Cum ergo ita sit, si a peccato tuo quod te
praelato alieno confiteris commisisse, propter poenitentiam
et confessionem tuam absolvi poscis,
quia illud abjicis, ab hoc nimirum peccato quod
committis in eo quod illud proprio praelato celas,
nullatenus ab alieno praelato absolveris; quia licet
id ei confitearis, tamen illud non relinquis.
Anima. Nonne relinquo illud?
Ratio. Vide si relinquis: quod est istud, de quo
loquimur?
Anima. Illud quod committo in eo quod peccatum
meum praelato meo taceo.
Ratio. Ergo tandiu in peccato isto jaces, quandiu
illud peccatum praelato tuo taces.
Anima. Ita certe est.
Ratio. Sed si ab hoc peccato absolvi desideras,
oportet ut illud praelato tuo per confessionem pandas.
Anima. Ita necesse est ut faciam. Sed si confitendo
praelato meo confiteor me ei peccatum meum
celasse, etiam quod illud peccatum fuerit quod ab
eo celavi oportet me dicere.
Ratio. Si ergo vis Deo reconciliari, non potes
nisi peccatum istud quod ab eo peccatum tuum
celasti, praelato aperias proprio; hoc autem ei plene
pandere non potes, nisi ei confitearis quod illud
peccatum feerit, quod ab eo celans ostendisti
alieno, quid ergo concluditur, nisi te Deo non
posse reconciliari, quod ab eo celans confessus es
alieno?
Anima. Secundum hujus argumenti propositum
non suspicor esse verum. Quid enim? Nonne possum
praelato meo confiteri me unum peccatum ei
celare et tamen illud non nominare?
Ratio. Nihil valet confessio.
Anima. Quare?
Ratio. Nunquid absolveris quando dicis: malum
feci, nisi confitearis quod malum feceris?
Anima. Prorsus non absolvor.
Ratio. Sic nec absolveris, quando praelato tuo
dicis: celavi peccatum, nisi ei dicas quid ab eo celaveris.
Anima. Non mihi videtur posse stare hoc.
Ratio. Mirum est certe: ego sum praelatus tuus,
ponamus hoc.
Anima. Ponamus.
Ratio. Veni ergo et confitere mihi.
Anima. Libenter, ecce confiteor: Celavi quoddam