PL 199, col. 1023

Vita S. Anselmi Cantuariensis (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

minuuntur et auferuntur possessiones, litibus et
sumptibus vexantur homines, et fiunt semper in
dies posteriora pejora prioribus [(II Petr. II)] . Ut
autem palam fierent mala, quisque nocens optabat.
Gaudebant enim, ut Sodoma, in sui publicatione
peccati. Nam quisquis Anselmum offenderet, gratissimum
regi videbatur officium praestitisse. Non
erat ei requies, nisi cum forte se claustro immergebat.
Fatebatur hoc cum lacrymis, hujusmodi
adhibita similitudine. « Sic inquit in caverna bubo
laetatur cum pullis, egredientem vero corvi corniculaeque
laniant et discerpunt. Continete vos intra
quantum licet, dilectissimi filii, satis est, quod me
bubonem suum negotia saecularia tumultusque
consumunt. » Nam et domestici ejus ex magna parte

adversabantur ei. Erat autem sic infirmus ad mundana,
ut quoties aliquandiu ex necessitate saecularibus
causis intererat, aut animo deficeret, aut
gravem aliquam incurreret aegritudinem. Ratiociniis
interesse non poterat, sed Baldwino, de quo
dictum est, imminebat omnium cura. Unde quoties
licitum erat, secretiorem adibat locum; et non diebus
neque noctibus sed nec inter prandendum a
colloquiis divinis et oratione cessabat. Scripsit interim
librum De Incarnatione Verbi; quem epistolari
stylo conscriptum Romanus pontifex Ecclesiae
approbavit. Nam et Urbanus rationibus inde
sumptis in concilio Barensi usus est contra Graecos.
CAP. VIII. Quomodo Anselmus adit regem, humiliter petens Romam redire pro pallio officii sui exercendi. De perturbatione et causa inter regem et archiepiscopum et episcopos Angliae.

Regem de transmarinis partibus redeuntem Anselmus
adiit, humiliter petens, ut pro necessitate
officii et more ecclesiastico Urbanum papam adire
liceat pro pallio, sine quo plenitudinem officii sui
exercere non poterat. At ille ad Urbani nomen
intumuit, asserens in regno suo neminem sine ipsius
electione debere apostolicum nominare. Praefigitur
archiepiscopo dies et locus, ut de hac temeritate
respondeat. Adsunt partes, et voluntati regis
omnes acclamant. Praecipue tamen episcopi argutius
allegabant papam non recipiendum in regno Angliae,

nisi regis electio praecessisset. Quos cum Anselmus,
volens reddere Caesari quae sunt Caesaris, et
malens Deo quam hominibus obedire, canonicis et
plane divinis rationibus infrenasset, uno impetu
vociferati sunt eum deliquisse in regiam majestatem,
qui voluntati ejus suas praeposuerat leges.
Nam nec Deo miseri quidquam nisi rege consulto
audebant ascribere. Igitur ad unam regis vocem
quidam archiepiscopo suo omnem obedientiam abnegant,
et fraternae societatis communionem abjurant;
alii vero in his quae praeciperet ex parte Urbani
Romani pontificis. Omnes enim, excepto Roffensi,
solo obedientiae vinculum solvunt, et praestitae
promissionis fidem. Insuper rex archiepiscopo et
suis omnem securitatem adimens, manifestas denuntiat

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.