PL 199, col. 194

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

est enim, ut fraudulenta verborum astutia suum
excusare nitantur errorem, redarguit eos conscientia
sua, male de eis vobis respondet vestra, non
dico quoad dispensationem vestram, sed quoad temeritatem
eorum. Terra clamat adversus eos, et
exspectatur ut coeli propediem revelent iniquitatem
eorum. Licet enim nondum reveletur omnino,
tamen jam enervari et exinaniri coepit potestas
eorum, et fastus evanescit in fumum. Quis enim
similis erat Frederico in filiis hominum, antequam
in tyrannum verteretur ex principe, et ex catholico
imperatore schismaticus et haereticus fieret?
Non dico quod in articulis fidei, ne recte credatur,
inducat errorem, sed quia in sinceritate ecclesiastici
ordinis procedere non sinat veritatem. Ille sacerdotium

scidit adversus Dominum, et a Domino
scissuram sentit imperii. Sic et rex Anglorum, qui
vicinis principibus terrorem incusserat, ex quo
calcaneum erexit adversus Ecclesiam, et eam conatus
est subjicere servituti, ab inermibus hominibus
expugnatur, ut adjacentium nationum opem
cogatur implorare, et adversus Dominum intumescens,
illico manifesta virium suarum et suorum
sensit dispendia. Plurima, ut scripsistis, machinatur
adhuc, sed profecto, aut Spiritus sanctus, quod
nec profanus credit, fallax, et falsus est, aut convertetur
dolus ejus in caput ejus, et in verticem ipsius
iniquitas ejus descendet [(Psal. VII)]
. In laqueis enim
suis comprehenduntur iniqui, et qui fratri foveam

parat, incidit in eam prior. An non meministis Scripturae
dicentis, quia: Semper jurgia quaerit malus,
angelus autem crudelis mittetur contra eum? [(Prov.
XVII.)]
Misi litteras vestras domino Cantuariensi, sed
quia nuntium vestrum ultra festum sancti Remigii
non potui retinere, responsum ejus nondum acceperam.
Certum quidem est quod officiositati vestrae
plurimas habet gratias, quas et aget, auctore Domino,
accepto tempore opportuno. Hoc autem de
statu ipsius nobis indubitanter constet, quoniam
pluris est quod in virtutibus et litteris acquisivit,
quam quod ei regis et malignantium sibi extorsit
improbitas. Confirmatus est ei de novo primatus,
et archiepiscopo Eboracensi injunctum ut eum

agnoscat primatem suum exhibitione obedientiae,
Idem est et legatus totius Angliae excepto episcopatu
Eboracensi, qui ideo interim huic nostrae jurisdictioni
subtrahitur, quia archiepiscopus Eboracensis
legatus est Scotiae, nec solet Ecclesia Romana
alicujus legati Ecclesiam tempore legationis indultae,
alteri legato subjicere ratione legationis: sed nec
subtrahit quidem, si alio jure subjecta est.
Quaerit rex noster, ut Willelmus Papiensis, et
alius cardinalis mittantur legati, sperans ut causam
hanc ad ipsius diffiniant voluntatem. Ipse vero, ut
voluntas sua procedat, multis et magnis procuravit
injuriis, et rapinis. Unde mihi commodum videretur
ut, si fieri posset, Coloniensem induceretis, quatenus
sub consilii specie et amoris, regem statueret

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.