PL 199, col. 216

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

Christianum) fraternitatis, quae in Domino est,
ausus es reminisci. Sed unde hoc tibi, mi Radulphe,
praesertim cum, qui columnae videbantur esse Ecclesiae,
trepident: et gigantes qui orbem portare
debuerant, facilius inundatione aquarum submergi
acquiescant, quam gemere? Mandavit Dominus nubibus
suis, ne in partibus illis pluant imbrem: et tu
in eisdem non es veritus ad stillicidium divinae gratiae,
germinare fructus misericordiae et opera Salvatoris.
Credideram profecto te philosophantis habere
verba, non animum; sed nunc recolo te aliquatenus
esse magni discipulum Aristippi, qui omni conditione
temporis aequanimiter utebatur, et in ipsis
philosophabatur nugis, jucundus omnibus, nulli
gravis: qui aliquando interrogatus quid ei philosophia

contulerit, dicitur respondisse: « Ut cum
omnibus hominibus intrepide fabularer. » Ego de
caetero in te securius arbitror confidendum, quia
non diffidis de regno Christi. Qua spe rogo, ut, sicut
coepisti, latori praesentium, contemplatione Dei
et obsequii ejus, in opportunitatibus suis adesse
memineris, certus quod si ei tantum placerent litterae
nobiscum, quantum aves et curiales nugae tecum,
ei omnia necessaria libentissime ministrarem.
Vale.
EPISTOLA CXCVII. AD MAG. GIRARDUM PUCELLE. [(A. D. 1166.)]
Magistro GIRARDO PUCELLE.
Licet mihi dilectio vestra non praescripserit, ego

tamen opportunitate inventa, sicut fervorem animi,
praesertim ad amicos, et in assertione justitiae cohibere
non possum: sic a scribendo non potui calamum
continere. Et fortasse plura scriberem
nostrum, Ecclesiae Anglorum dico, contingentia
statum,nisi quia opinor communem patrem nostrum
dominum Cantuariensem vobis super his plenius
rescripsisse. Progrediens ego ad reliqua Deo inprimis
gratias ago qui mihi supra et contra merita
mea dedit in omni tribulatione solatium, et omnes
adversariorum tendiculas in gloriam suam convertit,
et parvitatis meae profectum. Quanti enim facere
debeo exercitium litterarum et negotiationes virtutis
et experientiam propositi recte philosophantium,

et patientium innocenter et pro assertione
fidei et justitiae defensione? Sed et sorti vestrae congratulor,
audito quod inter hostes Ecclesiae, auctore
Domino, gratiam invenistis, ut et temporalibus
abundetis ad materiam gerendorum, et quadam litterarum
et virtutum praeemineatis auctoritate, ut
apud barbaros quod discretio vestra dictaverit, reputent
sacrosanctum. Verum quod plurimi facio,
illud est quod odistis Ecclesiam malignantium, et
ut audio contra schismaticos in virtute Spiritus
sancti publice pro fide in omni libertate conscientiae
loquimini, et scribitis veritatem. Nam profecto: Ubi Spiritus Dei est, ibi libertas
[(II Cor. III)]
. Nec est
quod magis philosophum deceat quam professio
veritatis, justitiae cultus, contemptus mundi, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.