PL 199, col. 219

Epistolae (Joannes Saresberiensis), J. P. Migne

velint, si tamen dubium, cum alterum eorum audierimus
a multis in perniciem nostram, aut potius
in dispendium, et ignominiam ecclesiae consensisse
domino regi, et operatum esse, quantum in eo fuit,
exterminium nostrum. Eum ergo misisse, sicut
adversarii jactitant, nihil aliud est quam nobis ministrasse
calicem passionis et mortis. Quod si proponit,
sepiat Deus viam asciscentis et venientis,
spinis, ut praecipitentur in foveam quam innocentibus
paraverunt.
Adjiciunt malis nostris, qui contra nos, et magis
contra vos gloriantur, quod exsilium nostrum prolongastis
in annum, ut vobis rex Anglorum interim
confoederetur. Sed memineritis foederis Benadab,
quod regi Israel fuit in scandalum, et populo

in ruinam, quia ultionem divinitus procuratam in
publicae religionis hostem noluit exercere. Procul
dubio et iste, si stetissetis ad modicum, jam ad
deditionem compulsus erat, ut se traderet manibus
vestris et Ecclesia sub eo debita libertate gauderet.
Sed quis de unius anni vita potest esse securus?
An nescitis quoniam quicunque oderunt Ecclesiae
libertatem, sive schismatico imperatori confoederati
sint, vitae vestrae, quam Deus in multa protendat
tempora, terminum optant. Patet ergo quam
periculosa sit ista dilatio, per quam temeritas
amplius insolescit, et Ecclesiae conditio tristior et
durior malitiosius exspectatur. Mala facienda non
sunt, ut proveniant bona: nec salubris esse poterit
dispensatio, per quam sacrilegorum perpetuatur

audacia.
Excessi modum, et quis cui loqueretur minus
attendi; sed exulceratae mentis impetum nequaquam
potui cohibere, videns quod occasione verbi
hujus crudescunt amplius adversarii nostri, imo
vestri, et benefactorum nostrorum liberalitas tepescit,
aut omnino exstincta est, praeter quam in
rege Francorum, et paucis aliis, qui nobis quidem
compatiuntur amplius, et, unde dolemus plurimum,
queruntur de vobis. Placeat itaque miserationi vestrae,
Cantuariensibus vestris aliquod praestare solatium,
et vestri nominis gloriam reformare, reprimendo
hostes Ecclesiae et retribuendo circumventoribus
vestris pro merito. Unum pro certo

noveritis, quod si rex semel in quacunque petitione
repulsam sustinuerit, omnium meritorum vestrorum,
quoad ipsum, evacuabitur fructus. Necesse autem
est ut patiatur repulsam, qui in petitionibus
modestiam nescit.
EPISTOLA CXCIX. AD. MAG. GIRARDUM PUCELLE. [(A. D. 1167.)]
Magistro GIRARDO PUELLA.
Etsi vobis nuper scripserim quae videbantur scribenda
pro tempore, tamen instar amicitiae torpentis
arbitror inter necessarios cessare verbi commercium,
praesertim oblata ex quacunque occasione
opportunitate colloquii. Celebre siquidem proverbium
est: « Verba amantibus, et servilibus ingeniis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.