PL 2, col. 103
De fuga in persecutione (Tertullianus), J. P. Migne
In English: De Fuga in Persecutione 1
Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne
sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur.
Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore,
et quarumdam personarum importunitate, semitractatam
materiam abstuli mecum, plenius eam de stylo
nunc renuntiaturus, utpote quam mihi et tua consultatio
commendarat, et conditio temporum suo jam
nomine injunxerat. Quanto enim frequentiores imminent
persecutiones, tanto examinatio procuranda est,
quomodo eas excipere fides debeat. Procuranda autem
examinatio penes vos, qui, si forte, Paracletum
non recipiendo deductorem omnis veritatis, merito
adhuc etiam aliis quaestionibus obnoxii estis. Igitur
consultationi tuae ordinem quoque induimus, animadvertentes
ante determinari oportere de statu
ipsius persecutionis, utrum a Deo obveniat, an a
diabolo, quo facilius de obitu ejus constare possit.
Omnis enim rei inspectio, auctore cognito, planior.
Satis est quidem praescribere nihil fieri sine Dei
voluntate. Sed non statim hac sententia caeteris retractatibus
locum dabimus, ne a praesenti articulo
avocemur, si quis responderit: Ergo et malum a Deo,
et delictum a Deo; nihil jam in diabolo, nihil etiam
in nobis ipsis. De persecutione nunc quaeritur. Circa
hanc interim dixerim nihil fieri sine Dei voluntate,
respiciens eam in primis dignam Deo esse, et, ut ita
dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum
ejus sive reprobationem. Quis est enim exitus
persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio et reprobatio
fidei, qua suos utique Dominus examinavit?
Hoc omne judicium est persecutio per quam quis
aut probatus aut reprobatus judicatur. Porro judicium
soli Deo competit. Haec pala illa, quae et
nunc Dominicam aream purgat, Ecclesiam scilicet,
confusum acervum fidelium eventilans, frumentum
martyrum et paleas negatorum. Haec enim,
scalae quas somniat Jacob, aliis ascensum in superiora,
aliis descensum ad inferiora demonstrantes.
Sic et agonem intelligi capit persecutionem. A quo
certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur?
Legis edictum agonis istius in Apocalypsi,
quibus praemiis ad victoriam invitet, vel maxime illos
qui proprie vicerint in persecutione, vincendo luctati,