PL 2, col. 1079

Adversus Marcionem (Auctor incertus (Tertullianus)), J. P. Migne

Cujus vox Mosi pollens in monte locuta est.
Illius haec virtus, sapientia, gloria, verbum,
Filius, immenso genitum de lumine lumen,
Per vatum voces hunc unum clamitat esse.
Ordine suscipiens Paulus, sic tradit et ipse
Unum hunc esse Patrem, per quem sunt omnia facta;
Atque unum Christum, per quem Deus omnia fecit,
Ad quem se curvare genu plane omne fatetur,
Ex quo omnis patria in coelo terraque vocatur;
Qui zelat populum summo pietatis amore
Ut pater, et sancte vult omnem vivere carnem,
Apparere sibi mundam sine crimine plebem,
Hoc zelo nostram custodit lege salutem,
Legitimos monet esse, jubet, castigat et instat,
Corripiens Galatas fratres et apostolus idem,
Talem se Paulus zelum se scripsit habere
CAPUT III.
Reddidit ergo Deus gratis peccata paterna
In cataclysmo enecans pariter cum prole parentes;
Genteque jam quarta genitos de stirpe nepotes,
Cum fere nongentos hos tunc adjuverit annos.
Judicium durum, sententia saeva videtur,
Parvulus et Sodomis adhuc insons, mollis, inermis,
Ut careat vita; quid enim peccaverat infans?
Quod crudele putes, hoc est pietatis honestum
Auctores sceleris, facinus ne cresceret ultra,
Exstinxit sobolemque patrum peccata sequentum.
Sed non cum patribus poenas innoxius infans
Perpetuas luit; ignarus, neque criminis auctus,
Ne fieret sceleris, consors aetatis adultae,
Sponte futura mala, mors immatura resolvit.
CAPUT IV.
Cur Deus ergo jubet pecorum sibi sanguine fundi?
Legeque constringit, ne quis transcenderet errans
In populo, lapidum praesenti morte minatus.
Atque iterum haec reprobat, negat haec sibi munera grata,
Corripiens plebem peccati examine pressam.
Ipse jubet verax, justus simul ipse repellit:
Si quaeris caussas, errans desiste moveri;
Caussa etenim fidei rationis imagine major.
Aspice per speculum fulgentis luminis umbram,
Quid vitulis sanguis, vitulae cinis, hircus uterque;
Hic dimissus abit, cadit alter at hostia templo:
Sanguine nam vituli populum, simul omnia vasa,
Atque sacerdotes et scripta volumina legis,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.