PL 2, col. 544
Adversus Valentinianos (Tertullianus), J. P. Migne
In English: Against the Valentinians 2
a simplicitate sapientia, Domino utramque
jungente: Estote prudentes ut serpentes, et simplices
ut columbae [(Matth., X, 10)]
. Aut si nos propterea insipientes,
quia simplices; num ergo et illi propterea
non simplices, quia sapientes? Nocentissimi
autem qui non simplices, sicut stultissimi qui
non sapientes. Et tamen malim in eam partem meliori
sumi vitio, si forte praestat minus sapere
quam pejus, errare quam fallere. Porro, facies Dei
spectat
in simplicitate quaerentes [(Sap. I)]
, ut
docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis.
Deinde infantes testimonium Christi sanguine
litaverunt. Pueros vocem qui crucem clamant?
nec pueri erant, nec infantes, id est, simplices non
erant. Repuerascere nos et Apostolus jubet secundum
Deum [(I Cor., XIV, 20)] , ut malitia infantes per simplicitatem
ita demum sapientes sensibus; simul
dedi in sapientiae ordinem de simplicitate manantis.
In summa Christum columba demonstrare
solita est, serpens vero tentare. Illa et a primordio
divinae pacis praeco; ille a primordio divinae imaginis
praedo. Ita facilius simplicitas sola Deum, et agnoscere