PL 2, col. 61

De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne

Quorum haereticorum, ut plura praeteream, pauca
perstringam. Taceo enim judaismi haereticos,
Dositheum inquam Samaritanum, qui primus ausus
est prophetas, quasi non in Spiritu Sancto locutos,
repudiare. Taceo Sadducaeos, qui ex hujus erroris
radice surgentes, ausi sunt ad hanc haeresim etiam
resurrectionem carnis negare. Praetermitto Pharisaeos,
qui additamenta quaedam legi adstruendo a
Judaeis divisi sunt: unde etiam hoc accipere ipsum
quod habent nomen, digni fuerunt: cum his etiam
Herodianos, qui Christum Herodem esse dixerunt.
CAPUT XLVI.
Deinde eos recenset, qui ex Evangelio haeretici esse

voluerunt, Simonem magum, Menandrum, Saturninum,
Basilidem, Nicolaum.
Ad eos me converto qui ex Evangelio haeretici
esse voluerunt: ex quibus est primus omnium
Simon Magus, qui in Actis Apostolorum condignam
meruit ab apostolo Petro justamque sententiam. Hic
ausus est summam se dicere virtutem, id est,
summum Deum, mundum autem ab angelis suis
institutum, a daemone se oberrante, quid esset
sapientia, descendisse quaerendum apud Judaeos, se
in phantasmate Dei non passum, sed esse quasi
passum. Post hunc Menander discipulus ipsius, similiter
magus, eadem dicens quae Simon ipse: quicquid
se Simon dixerat, hoc se Menander esse dicebat,

negans habere posse quemquam salutem, nisi in
nomine suo baptizatus fuisset. Secutus est post haec
et Saturninus, et hic similiter dicens, innascibilem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.