PL 2, col. 72

De praescriptionibus adversus haereticos (Tertullianus), J. P. Migne

κατὰ Proclum, ad secundum Aeschinem, Montanistas.
His haereticis omnibus accedit Tatianus quidam
alter haereticus. Hic Justini martyris discipulus fuit,
post hunc diversa sentire coepit. Totus enim secundum
Valentinum sapit, adjiciens illud, Adam nec
salutem consequi posse: quasi non, si rami salvi
fiant, et radix salva sit. Accesserunt alii haeretici,
qui dicuntur secundum Phrygas; sed horum non
una doctrina est. Sunt enim qui κατὰ Proclum dicuntur,
sunt qui secundum Aeschinem pronuntiantur.
Hi habent aliam communem blasphemiam, aliam
blasphemiam non communem, sed peculiarem suam:
et communem quidem illam, qua in Apostolis quidem
dicant Spiritum Sanctum fuisse, Paracletum non
fuisse: et qua dicant Paracletum plura in Montano

dixisse, quam Christum in Evangelium protulisse,
nec tantum plura, sed etiam meliora atque majora.
CAPUT LIII.
Denique Blastum, Theodotum utrumque, Praxean et
Victorinum.
Privatam autem blasphemiam illi qui sunt κατὰ
Aeschinem, hanc habent, qua adjiciunt etiam hoc,
ut dicant Christum ipsum esse Filium et Patrem. Est
praeterea his omnibus etiam Blastus accedens, qui
latenter judaismum vult introducere. Pascha enim
dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum
legem Moysi, XIV. mensis. Quis autem nesciat, quoniam
evangelica gratia evacuatur, si ad legem Christum
rediget? Accedit his Theodotus haereticus

byzantius: qui posteaquam Christi pro nomine comprehensus
negavit, in Christum blasphemare non
destitit. Doctrinam enim introduxit, qua Christum hominem
tantummodo diceret, Deum autem illum negaret;
ex Spiritu quidem Sancto natum ex virgine, sed
hominem solitarium, atque nudum, nulla alia prae
caeteris, nisi sola justitiae auctoritate. Alter post hunc
Theodotus haereticus erupit, qui et ipse introduxit
alteram sectam, et ipsum hominem Christum tantummodo
dicit ex Spiritu Sancto, ex virgine Maria conceptum
pariter et natum; sed hunc inferiorem esse

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.