PL 2, col. 795
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Resurrection of the Flesh 1
In aevo futuro aliam non fore dispositionem hominis
quoad substantiam. Cap. LIX.
Sexu etiam et membris salvum hominem resurrecturum;
etsi vacent a solitis officiis vitae necessariis. Cap. LX.
Praesertim cum quaedam illorum officia, quibus Deum laudamus
et prophetamus, remansura sint; et etiam in
hac vita vacent cibis jejunio functi; et sexum a genitura
subducant spadones voluntarii, et Christo maritatae
virgines. Cap. LXI.
Futuros denique nos, non angelos, sed sicut angelos
Dei, Cap. LXII.
Quocirca concludi, resurrecturam carnem, et quidem
omnem, et quidem ipsam, et quidem integram. Cap.
LXIII.
CAPUT PRIMUM.
Fiducia Christianorum, resurrectio mortuorum.
Illa credentes sumus; hoc credere veritas cogit.
Veritatem Deus aperit; sed vulgus irridet, existimans
nihil superesse post mortem; et tamen defunctis
parentant, et quidem impensissimo officio, pro moribus
eorum, pro temporibus esculentorum; ut quos
negant sentire quicquam, escam desiderare
praesumant. At ego magis ridebo vulgus, tunc
quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit,
quos postmodum gulosissime nutrit, iisdem ignibus
et promerens et offendens. O pietatem de crudelitate
ludentem! sacrificat, an insultat, cum crematis
cremat? Plane cum vulgo interdum et sapientes
sententiam suam jungunt. Nihil esse post mortem
Epicuri schola est. Ait et Seneca, omnia
post mortem finiri, etiam ipsam. Satis est autem, si
non minor philosophia Pythagorae et Empedocli. Sed
et Platonici immortalem animam e contrario reclamant:
imo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem