PL 2, col. 797

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Resurrection of the Flesh 2

cujus conditio Christum et hominem, et filium
hominis inscripserit. Carneum enim atque corporeum
probantes eum, proinde et obducimus praescribendo
nullum alium credendum Deum praeter Creatorem,
dum talem ostendimus Christum, in quo
dignoscitur Deus, qualis promittitur a Creatore.
Obducti dehinc de Deo carnis auctore, et de Christo
carnis redemptore, jam et de resurrectione carnis
revincentur. Congruenter scilicet. Et hoc ferme
modo dicimus ineundam cum haereticis disceptationem.
Nam et ordo semper a principalibus deduci
exposcit, ut de ipso prius constet, a quo dicatur
dispositum esse, quod quaeritur. Atque adeo et haeretici,
ex conscientia infirmitatis, nunquam ordinarie
tractant. Certi enim, quam laborent in alterius divinitatis

insinuatione adversus Deum mundi omnibus
naturaliter notum de testimoniis operum; certe
et in sacramentis priorem, et in praedicationibus manifestiorem;
sub obtentu quasi urgentioris caussae, id
est, ipsius humanae salutis ante omnia requirendae, a
quaestionibus resurrectionis incipiunt: quia durius
creditur resurrectio carnis, quam una divinitas:
atque ita tractatum, viribus ordinis sui destitutum, et
scrupulis potius oneratum depretiantibus carnem,
paulatim alterius divinitatis temperant sensum,
ex ipsa spei concussione et demutatione. Dejectus
enim unusquisque vel motus de gradu ejus spei quam
susceperat apud C reatorem, facile jam declinatur ad
alterius spei auctorem etiam ultro suspicandum.
Per diversitatem enim promissionum, diversitas insinuatur

deorum. Sic multos inretitos videmus, dum
ante de resurrectione carnis eliduntur, quam de
unione divinitatis elidunt. Igitur, quantum ad haereticos,
demonstravimus quo cuneo occurrendum
sit a nobis; et occursum est jam suo quoque
titulo, de Deo quidem unico, et Christo ejus, adversus
Marcionem; de carne vero Domini, etiam adversus
quatuor haereses; ad hanc maxime quaestionem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.