PL 2, col. 799

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Resurrection of the Flesh 3 · On the Resurrection of the Flesh 4

et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam.
Tum si et haereticus ad vulgi vitia, vel saeculi
ingenia confugerit: Discede, dicam, ab ethnico,
haeretice; etsi unum estis omnes, qui Deum fingitis,
dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum
christianus tibi videris, alius ab ethnico es: redde
illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur. Quid
caeco duci inniteris, si vides? Quid vestiris a nudo,
si Christum induisti? Quid alieno uteris clypeo,
si ab apostolo armatus es? Ille potius a te discat
carnis resurrectionem confiteri, quam tu ab illo diffiteri:
quia si et a christianis negari eam oporteret,
sufficeret illis de sua scientia, non de vulgi ignorantia
instrui. Adeo non erit christianus, qui eam negabit,
quam confitentur Christiani, et his argumentis

negabit, quibus utitur non christianus. Aufer
denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt; ut
de Scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare
non poterunt. Communes enim sensus simplicitas
ipsa commendat, et compassio sententiarum, et
familiaritas opinionum; eoque fideliores existimantur,
quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt.
CAPUT IV.
Itaque haeretici inde statim incipiunt, et inde praestruunt;
dehinc interstruunt, unde sciunt facile capi
mentes, de communione favorabili sensuum. An
aliud prius vel magis audias tam ab haeretico, quam
ab ethnico? Et non protinus, et non ubique convicium
carnis, in originem, in materiam, in casum,
in omnem exitum ejus? Immundae a primordio ex
faecibus terrae, immundioris deinceps ex seminis sui

limo, frivolae, infirmae, criminosae, onerosae,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.