PL 2, col. 803

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Resurrection of the Flesh 6 · On the Resurrection of the Flesh 7

ut sordentis, ut jacentis elementi? cum etsi
alia materia excludendo homini competisset,
artificis fastigium recogitari oporteret, qui illam
et eligendo dignam judicasset, et tractando fecisset.
Phidiae manus, Jovem Olympium ex ebore
molitae, adorantur; nec jam bestiae, et quidem
insulsissimae, dens est, sed summum saeculi numen;
non quia elephantus, sed quia Phidias tantus: Deus
vivus, et Deus verus, quamcumque materiae vilitatem
non de sua operatione purgasset, et ab omni infirmitate
sanasset? An hoc supererit, ut honestius
homo Deum, quam hominem Deus finxerit? Nunc,
etsi scandalum limus, alia jam res est. Carnem jam
teneo, non terram: licet et caro audiat, Terra
es, et in terram ibis; origo recensetur, non substantia

revocatur. Datum est esse aliquid origine
generosius, et demutatione felicius. Nam et aurum
terra, quia de terra; hactenus tamen terra: ex quo
aurum, longe alia materia, splendidior atque nobilior,
de obsoletiore matrice. Ita et Deo licuit,
carnis aurum, de limi, quibus putas, sordibus excusato
censu, eliquasse.
CAPUT VII.
Sed dilutior videatur auctoritas carnis, quia
non ipsam proprie manus divina tractavit, sicut limum.
Quando in hoc tractavit limum, ut postmodum
caro fieret ex limo, carnis utique negotium gessit.
Sed adhuc velim discas, quando et quomodo
caro floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam
volunt, illae pelliciae tunicae, quas Adam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.