PL 2, col. 811

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Resurrection of the Flesh 13 · On the Resurrection of the Flesh 12

Operibus eam praescripsit Deus ante, quam
literis: viribus praedicavit ante, quam vocibus. Praemisit
tibi naturam magistram, submissurus et prophetiam,
quo facilius credas prophetiae, discipulus
naturae; quo statim admittas, cum audieris quod
ubique jam videris; nec dubites Deum carnis etiam
resuscitatorem, quem omnium noris restitutorem.
Et utique si omnia homini resurgunt, cui procurata
sunt, porro non homini, nisi et carni, quale est ut
ipsa depereat in totum, propter quam et cui nihil
deperit?
CAPUT XIII.
Si parum universitas resurrectionem figurat, si
nihil tale conditio signat, quia singula ejus non tam
mori, quam desinere dicantur, nec redanimari, sed

reformari existimentur, accipe plenissimum atque
firmissimum hujus spei specimen. Siquidem animalis
est res, et vitae obnoxia, et morti: illum dico alitem
Orientis peculiarem, de singularitate famosum, de
posteritate monstruosum; qui semetipsum lubenter
funerans renovat, natali fine decedens atque succedens;
iterum phoenix, ubi jam nemo; iterum ipse,
qui non jam; alius idem. Quid expressius atque
signatius in hanc causam? aut cui alii rei tale documentum?
Deus etiam Scripturis suis: Et florebit
enim, inquit [(Ps., XCI, 13)] , velut phoenix; id est,
de morte, de funere; uti credas, de ignibus
quoque substantiam corporis exigi posse. Multis
passeribus antistare nos Dominus pronuntiavit: si
non et phoenicibus, nihil magnum. Sed homines semel

interibunt, avibus Arabiae de resurrectione securis?
CAPUT XIV.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.