PL 2, col. 813
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Resurrection of the Flesh 14 · On the Resurrection of the Flesh 15
curarit, an non utique judicium resurrectio
expunget. Haec erit tota caussa, imo necessitas resurrectionis
; congruentissima scilicet Deo destinatio
judicii: de cujus dispositione dispicias, an utrique
substantiae humanae dijudicandae censura divina praesideat,
tam animae quam et carni. Quod enim congruet
judicari, hoc competet etiam resuscitari.
Dicimus plenum primo perfectumque credendum
judicium Dei, ut ultimum jam atque exinde perpetuum:
ut sic quoque justum, dum non in aliquo
minus: ut sic quoque Deo dignum, dum pro
tanta ejus patientia, plenum atque perfectum:
itaque plenitudinem perfectionemque judicii, non
nisi de totius hominis repraesentatione constare.
Totum porro hominem ex utriusque substantiae
concretione parere; idcircoque in utraque
exhibendum, quem totum oporteat judicari: qui
nisi totus, utique non vixerit. Qualis ergo vixerit,
talem judicari, quia de eo quod vixerit, habeat judicari.
Vita est enim causa judicii; per tot substantias
dispungenda, per quot et functa est.
CAPUT XV.
Age jam, scindant adversarii nostri carnis animaeque
contextum, prius in vitae administratione, ut ita
audeant scindere illud etiam in vitae remuneratione.
Negent operarum societatem, ut merito
possint etiam mercedem negare. Non sit particeps
in sententia caro, si non fuerit et in caussa. Sola anima
revocetur, si sola decedit. Atenim non magis
sola decedit, quam sola decucurrit illud unde decedit:
vitam hanc dico. Adeo autem non sola anima
transigit vitam, ut nec cogitatus, licet solos, licet
non ad effectum per carnem deductos, auferamus
a collegio carnis. Siquidem in carne, et cum carne,
et per carnem agitur ab anima, quod agitur in corde.
Hanc denique carnis speciem, arcem animae, etiam
Dominus in sugillationem cogitatuum taxat: Quid cogitatis in cordibus vestris nequam
[(Matth. IX)]
?
et: Qui conspexerit mulierem ad concupiscendum, jam
adulteravit in corde [(Matth. V)]
. Adeo et sine opere et