PL 2, col. 815
De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne
In English: On the Resurrection of the Flesh 16
damnari, si quis eum veneno temperarit; nec
gladium ad bestias pronuntiari, si quis eo latrocinium
fuerit operatus. Jam ergo innocens caro, ex ea
parte qua non reputabuntur illi operae malae: et nihil
prohibet innocentiae nomine salvam eam fieri.
Licet enim nec bonae operae reputentur illi, sicut
nec malae; divinae tamen benignitati magis competit
innocentes liberare: beneficis enim debet; optimi
est autem, etiam quod non debetur offerre.
Et tamen calicem, non dico venenarium, in quem
mors aliqua ructarit, sed fictricis, vel archigalli,
vel gladiatoris, aut carnificis spiritu infectum,
quaero an minus damnes, quam oscula ipsorum?
Nostris quoque sordibus nubilum, vel non pro
animo temperatum, elidere solemus, quo magis puero
irascamur: gladium vero latrociniis ebrium
quis non a domo tota, nedum a cubiculo, nedum
a capitis sui officio relegabit, praesumens scilicet,
nihil aliud se quam inludia animarum somniaturum,
urgentium et inquietantium sanguinis sui
concubinum? Atenim et calix bene sibi conscius, et
de diligentia ministerii commendatus, de coronis
quoque potatoris sui inornabitur, aut aspergine
florum honorabitur: et gladius bene de bello cruentus,
et melior homicida, laudem suam consecratione
pensabit. Est ergo et in vascula et in instrumenta
sententiam figere, ut dominorum et
auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic
quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo
vacet diversitas rerum. Omne enim vas vel instrumentum
aliunde in usus venit, extranea omnino materia
a substantia hominis; caro autem ab exordio