PL 2, col. 818

De resurrectione carnis (Tertullianus), J. P. Migne

In English: On the Resurrection of the Flesh 17 · On the Resurrection of the Flesh 18

patitur apud Inferos, prior degustans judicium, sicut
prior induxit admissum: exspectans tamen et carnem,
ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata
mandavit. Denique, haec erit ratio in ultimum finem
destinati judicii, ut exhibitione carnis omnis divina
censura perfici possit. Alioquin non sustineretur in finem,
quod et nunc animae decerpunt apud Inferos,
si solis animabus destinaretur.
CAPUT XVIII.
Hucusque praestructionibus egerim ad muniendos
sensus omnium Scripturarum, quae carnis recidivatum
pollicentur. Cui cum tot auctoritates justorum
patrociniorum procurent; honores dico substantiae
ipsius, tum vires Dei, tum exempla earum, tum
rationes judicii, et necessitates ipsius: utique secundum

praejudicia tot auctoritatum Scripturas intelligi
oportebit, non secundum ingenia haereticorum, de
sola incredulitate venientia: quia incredibile habeatur
restitui substantiam interitu subductam, non
quia aut substantiae ipsi inemeribile sit, aut
Deo impossibile, aut judicio inhabile. Plane
incredibile, si nec praedicatum divinitus
fuerit: nisi quod, etsi praedicatum id a Deo non fuisset,
ultro praesumi debuisset, ut propterea non praedicatum,
quia tot auctoritatibus praejudicatum. At
cum divinis quoque vocibus personet, tanto abest
ut aliter intelligatur, quam desiderant illa a quibus
etiam sine divinis vocibus persuadetur. Videamus
igitur hoc primum, quonam titulo spes ista

proscripta sit. Unum, opinor, apud omnes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.