PL 20, col. 102

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.12 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.13 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1

compositis, orbem terrae gravis frumenti inopia quatiebat.
Qua necessitate compulsus Jacob, filios in
Aegyptum misit, Benjamin tantum secum domi retento.
Igitur Joseph rerum potentem, penes quem
annonae arbitrium erat, fratres adeunt, et more
regio adorant. Quibus ille visis, callide agnitionem
dissimulans, hostiliter eos venisse, et subdole loca
explorare Arguebat. Angebatur autem, quod Benjamin
fratrem non videbat. Res ergo in id deducta,
ut praesentiam ejus pollicerentur: nimirum ut ex eo
quaereretur, an isti explorandi causa Aegyptum intrassent.
Ad promissi autem fidem Simeon obses traditur:
ipsis frumentum gratis datum. Rursum igitur
revertentes, Benjamin, ut convenerat, deduxerunt.
Tum se cognoscendum Joseph fratribus praebuit, non

sine pudore male merentium. Ita eos oneratos frumento,
multisque donatos domum remisit, praemonens,
Quinque adhuc annos famem futuram: cum
patre atque omni progenie ac familia ad se commigrarent.
Igitur Jacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis
admodum laetantibus, gaudente rege, benigne
a filio susceptus. Id gestum anno aetatis Jacob centesimo
et trigesimo; a diluvio autem anno CIC CCC
et LX: caeterum ab eo tempore quo Abraam in terra
Chananaeorum consedit, in id quo Jacob Aegyptum
ingressus est, referuntur anni CCXV. Igitur Jacob
septimo et decimo anno quam in Aegypto advenerat,
urgente morbo Joseph filium obtestatur,
corpus sepulcro suo redderet. Tum Joseph patri
benedicendos filios suos obtulit; quibus benedictis,
cum tamen benedictionis merito majori minorem

praeposuisset, filios omnes benedictione lustravit.
Decessit autem annos natus CXLVII. Funus magnifice
curatum: corpus in sepulcro majorum Joseph
condidit. Fratres, post patris obitum pro conscientia
paventes, benigne habuit. Decessit autem Joseph
ipse, aetatis anno decimo et centesimo.
XIII.
Hebraei igitur qui in Aegyptum devenerant;
incredibile memoratu est, quam cito numero aucti
sint, multiplicataque progenie Aegyptum repleverint.
Sed defuncto rege qui eos ob meritum Joseph
benigne fovebat, succedentium regum imperio deprimebantur:
nam et opus durum aedificandarum
civitatum eis impositum; et quia jam multitudo
abundans metuebatur, ne quandoque libertatem
armis vindicarent, parvulos recens editos aquis

mergere edicto regio cogebantur. Nec dissimulari
cruentum imperium licebat. Qua tempestate filia
Pharaonis infantem in flumine repertum, nutriendum
pro filio curavit: nomen puero Moyses dedit.
Moyses hic, cum viriles annos ageret, conspicatus
Hebraeum ab Aegyptio pulsari, permotus dolore,
fratrem ab injuria vindicans, Aegyptium calce perculsum
interemit. Mox supplicium e facto metuens,
in terram Madian profugit; et apud Jothor sacerdotem
regionis illius diversatus, filiam ejus Sepphoram
in matrimonium accepit, exque ea duos filios
Gersam et Elieser sustulit. Hoc tractu temporum
Job fuit, lege naturae et agnitionem Dei et omnem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.