PL 20, col. 1034

Professio fidei (Bachiarius Hispaniae), J. P. Migne

Et alibi beatus Petrus: Omnis sermo interpretatione
indiget [(II Pet. I, 20)]
. Omnem scripturam quae ecclesiastico
canoni non congruit neque consentit,
non solum non suscipimus, verum etiam velut alienam
a Fidei veritate damnamus. Peregrinis atque
ignotis fabulis de scripturarum continentia, non facile
accommodamus assensum; neque cito nova
doctrina aurium nostrarum intrat cavernas, quia
legimus Virginem novam aliam in secreto, quam
rudem vel secretam suspicamur esse doctrinam;
quae ob hoc prohibetur inspici, ne hominum corda,
commentitia, sub specie veritatis, sermonum pulchritudine
suavitateque decipiat. Virgo est illa
doctrina, quae nulli viro ecclesiastico vel catholico
cognita est; sed inter mulieres semper adolevit, id

est, animas, quae semper discentes, omni spiritui
deceptionis credula se facilitate commiscent, non
curae habentes unde concipiant; cum Dominus in
Lege mandaverit, ne non nisi de tribu sua in conjugio
copuletur, id est, illi fidei intellectus, qui ex
patrum semine, hoc est, doctrina descendit, et
Abrahae qui primus in praeputio credidit, prosapia
nobilitatur et genere. Virgo est illa doctrina, quae
tantum in secreto sibi placet, et in publicum erubescit
exire. Hanc talem, non solum fugimus, verum
etiam publica voce damnamus, stultum docentes
hoc credere, quod aut ipsi defendere non possumus,
aut ad aures publicas non debeat pervenire.
7.
Jejunia attentiora secundum ecclesiasticam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.