PL 20, col. 108
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.21 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.22 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1
omnes interissent, nisi Moysi precibus
placatus Dominus cladem avertisset; numerus tamen
peremptorum septingenti et XIV millia fuit. Nec
multo post ob aquae penuriam, ut jam saepius, populi
exorta seditio est. Tunc Moyses a Domino monitus
ut petram virga feriret (familiari sibi experirimento,
siquidem id jam ante fecisset), semel atque
iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit. In
quo quidem notatus a Domino Moyses refertur,
quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam
eduxerit; denique ob hoc peccatum promissam sibi
terram non ingressus est, sicut inferius ostendam.
Igitur Moyses ex eo loco promovens, cum praeter
Edom agmen educere pararet, missis ad regem legatis
transeundi copiam poposcit, ob jus sanguinis
bello abstinendum ratus: etenim gens illa Esau
progenies erat; sed rex supplices aspernatus, transitum
negavit, paratus armis contendere. Tum
Moyses in Or montem iter convertit, vetita via abstinens,
ne quam inter consanguineos causam belli
praeberet; in eo quoque cursu regem gentis Chananaeorum
delevit. Seon quoque regem Amorrhaeorum
perculit, omniumque eorum oppidis potitus est.
Basan etiam et Balac reges devicit, et castra super
Jordanem haud longe ab Hiericho molitus est. Tunc
adversus Madianitas certatum, victique et subacti
sunt. Moyses mortuus est, cum XL in deserto annos
populo praefuisset. Caeterum Hebraei ob hanc causam
tanto tempore in eremo fuisse traduntur, donec omnes
qui verbis Dei non crediderant, interirent: excepto
enim Jesu et Chaleb, nemo ultra XX annos
natus Aegypto profectus, Jordanem transiit. Ipse
Moyses ut terram promissam viderit tantum, nec
contingeret, peccato ejus ascribitur: quod eo tempore
quo saxum ferire et aquam producere praeceptus
est, post tot virtutum suarum experimenta dubitaverit.
Decessit autem anno aetatis vigesimo et centesimo;
de sepulcri loco parum compertum.
XXII.
Moyse mortuo summa rerum penes Jesum
Nave filium erat: etenim illum sibi Moyses successorem
constituerat, virum virtutibus suis simillimum.
Principio autem suscepti imperii, dimissis per
castra nuntiis populum certiorem facit, frumentum
uti pararent, triduoque proximo iter pronuntiat.
Sed Jordanis flumen validissimum transitum prohibebat:
quia neque navium copia pro tempore erat,
neque vadari fluvius poterat, qui tum pleno alveo
ferebatur. Igitur arcam praeferri a sacerdotibus,
eosdemque adverso flumine consistere jubet; quo
facto incisus Jordanis traditur: ita per siccum copiae
traductae. Erat in his locis oppidum nomine Hiericho,
muris validissimis munitum, neque expugnationi
neque obsidioni facile; sed Jesus Domino fretus,
non armis aut viribus, urbem aggressus ferri
arcam Dei circa muros jubet, sacerdotesque praeire
arcam, et tuba canere: sed cum arca septies circumlata
esset, muri ac turres conciderunt, direpiam
oppidum atque incensum. Tum Jesus Dominum traditur . . .
Inde adversus Gai ductus exercitus: locatisque