PL 20, col. 110
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.24 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.25 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.1
solet, morum disciplinaeque immemor, matrimonia
ex victis assumere, paulatimque externos mores
trahere, ac mox profano ritu idolis sacrificare occoepit:
adeo cuncta cum externis societas perniciosa
est. Quae Deus longe ante prospiciens, salubri Hebraeos
responso instruxerat, devictas gentes ut internecioni
darent; sed plebs cupida dominandi, imperare
victis cum pernicie malebat. Igitur cum
relicto Deo idola colerent, destituti divino auxilio a
rege Mesopotamiae evicti et subacti, VIII annis
captivitatem pependerunt: donec Gothoniel duce
in libertatem restituti per quinquaginta annos rerum
potiti sunt. Rursumque corrupti longae pacis malo,
idolis litaverunt. Moxque aderat poena peccantibus:
ab Eglom enim rege Moabitarum devicti, duodeviginti
annis servierunt, donec instinctu Dei Aod
regem hostium dolo interemit, contractoque tumultuario
exercitu libertatem armis vindicavit.
Idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit.
Huic Semigar successit: hicque adversus allophylos
congressus, secundo eventu praelium fecit. Rursumque
Hebraeos sectantes idola rex Chananaeorum
Jabin nomine subjugavit, gravissimamque in eos
per XX annos dominationem exercuit, donec pristinum
Debbora mulier statum reddidit: adeo nihil
spei in eorum ducibus erat, ut muliebri auxilio
defenderentur; quamquam haec in typum Ecclesiae
forma praemissa sit, cujus auxilio captivitas est depulsa.
Sub hac duce vel judice XL annis Hebraei
fuerunt. Rursumque ob peccata Madianitis traditi,
duro imperio habebantur, afflictique malo servitutis
divinum auxilium imploraverunt. Ita semper
in secundis rebus, immemores coelestium beneficiorum,
idolis supplicabant; in adversis, Deo. Unde
cum reputare in animo soleo, populum tot beneficiis
Dei obligatum, tot cladibus cum peccaret
coercitum, expertumque et misericordiam et severitatem
Dei, nequaquam emendatum; et cum semper
veniam erroris acciperet, semper peccasse post
veniam; nihil mirum videri potest, Christum ab
his non esse receptum, cum jam inde ab initio
toties in Domino rebelles deprehendantur: magisque
mirum est, illis semper peccantibus numquam
Dei, si quando eum imploraverunt, defuisse clementiam.
XXV.
Igitur cum eis, ut supra retulimus, Madianitae
dominarentur, conversi ad Dominum misericordiam
solitam flagitantes, impetraverunt. Erat in
Hebraeis Gedeon quidam nomine, vir justus et charus
Domino acceptusque; huic angelus de campo messis
domum revertenti astitit: Dominus, inquit, tecum,
potens in virtute. At ille voce humili, non esse in se
Dominum ingemiscebat: siquidem quod populum
captivitas premeret, virtutumque Domini, qui eos
de terra Aegypti eduxerat, flens recordabatur. Tum
angelus: Vade, inquit, in hoc spiritu quo locutus
es, et populum de captivitate eripe. Ille vero abnuere,
se infractis suorum viribus, cum ipse minimus
esset, tantum onus suscipere; perstare contra