PL 20, col. 118
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.37 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.36 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.38
natus, admodum senex sacerdotio functus referatur.
A nonnullis tamen qui de temporibus scripsere
(quia vere nihil de ejus annis sacra historia signavit)
LXX annis praefuisse populo refertur: sed unde haec
auctoritas fuerit assumpta, non reperi. Nos in tanta
erroris copia, Chronicorum annotationem secuti
(quia eam ex Apostolorum Actibus, sicut superius
memoravimus, profectam arbitramur) Samuelem et
Saulem XL annos principatum egisse referimus.
XXXVII.
Saul perempto, David in terra allophylorum,
perlato ad se mortis ejus nuntio, miro pietatis
exemplo flevisse traditur. Tum Chebron Judaeae oppidum
petiit. Ibi rursum regali unguento illitus, rex
appellatus est: sed Abner, qui magister militiae Saul
regis fuerat, spreto David, Isbaal regis sui filium regem
constituit. Crebris deinde praeliis inter duces regum
concursum: pulsus Abner saepius; fratrem tamen
Joab, qui ex parte David exercitui praeerat, fugiens
peremit; quo dolore postea Joab, cum se Abner David
regi dedisset, jugulari eum praecepit non sine dolore
regis, cujus fidem cruentaverat. Per idem tempus
omnes fere natu majores Hebraeorum publico consensu
regnum ei totius gentis detulerunt; nam per
septem annos in Chebron tantum regnaverat. Ita
tertio rex ungitur, annorum circiter XXX: Allophylos
in regnum irruentes secundis praeliis repulit. Ea tempestate
arcam Domini, quae in Cariathjarim oppido,
ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit: cumque
aedificare Domino templum in animo haberet, divinum
ei responsum redditum, Semini illius id reservari.
Bello deinde allophylos domuit, Moabitas subjugavit,
Syriam subegit, stipendiumque ei imposuit;
auri atque aeris ex praeda immensum modum retulit.
Bellum deinde adversum Ammonitas ex injuria Chanun
regis eorum exortum. Syris denuo rebellantibus,
qui cum Ammonitis in bellum conjuraverant, David
summam rerum Joab principi militiae permiserat:
ipse a bello remotus, intra Hierusalem commorabatur.
XXXVIII.
Qua tempestate Bersaben quamdam mirae
feminam pulchritudinis stupro compertam habuit.
Haec viri enjusdam uxor, qui tum in castris erat,
fuisse traditur. Hunc David iniquo pugnae loco objectum
hostibus, interficiendum curavit: ita mulierem
matrimonio vacuam, sed jam ex stupro gravidam,
numero uxorum aggregavit. Tum per Nathan prophetam
graviter increpitus, licet agnito errore, castigationem
Domini non effugit: namque filium ex
furtivo illo concubitu editum paucos post dies amisit,
multaque in domum familiamque ejus exsecranda
acciderunt; ad extremum Absalon filius ejus arma
impia adversus patrem sustulit, regno eum depellere
cupiens. Adversus hunc Joab acie conflixit, admonitus
a rege, ut victo parceret: sed ille, spreto imperio,
parricidiales conatus ferro ultus est. Flebilis ea
victoria fuisse regi traditur: tanta in eo pietas erat,
ut etiam parricidae filio ignosci voluerit. Vix hoc bellum
exstinctum videbatur, aliud rursum exortum
Sabaea quodam duce, qui pessimum quemque ad